monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 11, 7
Eloquia Domini, eloquia casta. Haec persona ipsius Prophetae est. Eloquia Domini, eloquia casta: casta dicit, sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem non caste, quia vendunt illam pretio commoditatum huius saeculi: de talibus dicit Apostolus, quod Christum annuntiarent non caste . Argentum igne examinatum terrae. Ipsa eloquia Domini per tribulationes probata peccatoribus. Purgatum septuplum: per timorem Dei, per pietatem, per scientiam, per fortitudinem, per consilium, per intellectum, per sapientiam . Nam septem sunt etiam beatitudinis gradus, quos in eodem sermone quem habuit in monte Dominus exsequitur κατὰ Matthaeum: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati lugentes, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, beati misericordes, beati mundo corde, beati pacifici : de quibus sententiis septem totum illum sermonem prolixum dictum esse animadverti potest; nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, ipsum ignem significat, quo septempliciter probatur argentum. Qui sermo cum terminatus esset, dictum est, Erat enim docens eos tanquam potestatem habens, non tanquam Scribae eorum : quod pertinet ad id quod in hoc psalmo dictum est, Fiducialiter agam in eo.