monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 3
Dicant qui redempti sunt a Domino. Redemptus quidem videtur et populus Israel de terra Aegypti, de manu servitutis, ex laboribus infructuosis, ex operibus luteis: videamus tamen utrum ipsi sint qui haec dicunt, qui ab Aegypto liberati sunt a Domino. Non ita est. Sed qui sunt isti? Quos redemit de manu inimicorum. Adhuc potest quisque et illos accipere redemptos de manu inimicorum, hoc est, Aegyptiorum. Proprie exprimantur qui sint propter quos haec vult psalmus iste cantari. De regionibus congregavit eos. Possunt esse adhuc regiones Aegypti, multae enim etiam unius provinciae regiones sunt. Aperte dicat: Ab oriente et occasu, ab aquilone et mari. Istos ergo iam redemptos intelligimus in toto orbe terrarum. Populus hic Dei de magna et lata Aegypto liberatus, tanquam per mare Rubrum ducitur, ut in Baptismo finiat inimicos. Sacramento enim tanquam rubri maris, Baptismo scilicet Christi sanguine consecrato, insequentes Aegyptii, peccata delentur; et te evadente, nullus qui te premebat, remanet inimicus. Isti ergo dicant haec; et audiamus iam, fratres, (quoniam ducitur iste populus Dei) quid hic agatur in congregatione omnium gentium redempta per Christum: non quasi simul contingant haec quae cantantur, in omnibus, sed in singulis quibusque credentibus; in populo autem illo aliter. Totus enim populus, tota illa gens ex semine Abrahae secundum carnem, tota multitudo domus Israel semel educta est ex Aegypto, semel per Rubrum mare ducta, semel ad terram promissionis perducta; simul enim omnes erant in quibus haec contingebant: Haec autem omnia in figura contingebant in illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit . Nos vero non simul omnes, sed paulatim singillatimque credentes congregamur in unam quamdam civitatem, et in unum populum Dei; sed in unoquoque nostrum etiam singulo contingunt haec quae scripta sunt, contingunt in populo. Etenim populus de singulis, non singuli de populo: numquid enim unus homo ex populis? Sed populus ex singulis hominibus constat. Quidquid ergo, cum loquor, agnoveris in te, quisquis expertus es, noli cogitando quasi remanere in te, et putare quod in solo te contingit; sed crede ista contingere aut in omnibus, aut prope in omnibus qui veniunt ad hunc populum, et de manu inimicorum pretioso sanguine redimuntur.