monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 4
Repetiturus est enim assidue quod cantavimus modo: Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. Istos versus, quantum advertere potui, quod potestis et vos, quater repetit; in quo numero, quantum Domino adiuvante scrutari valuimus, significat nobis quatuor quasdam tentationes, ex quibus nos liberat cui confitentur suae miserationes. Fac enim hominem primo nihil quaerentem, secundum vitam veterem seductoria securitate viventem, nihil putantem aliud esse post hanc vitam quandoque finiendam; negligentem quemdam et socordem, obrutum cor habentem illecebris mundi, et mortiferis delectationibus consopitum: ut excitetur iste ad quaerendam gratiam Dei, ut fiat sollicitus, et tanquam de somno evigilet, nonne manus Dei excitat eum? Sed tamen a quo sit excitatus, ignorat. Incipit autem esse iam Dei , cum cognoverit veritatis fidem. Sed antequam cognoscat, dolet errorem suum. Invenit enim se in errore, vult cognoscere veritatem, pulsat ubi potest, tentat quod potest, vagatur qua potest, famem etiam patitur ipsius veritatis. Prima ergo tentatio est erroris et famis. Ubi in hac tentatione fatigatus exclamaverit ad Deum, perducitur ad viam fidei, unde incipiat pergere ad civitatem quietis. Perducitur ergo ad Christum, qui dixit: Ego sum via .