monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 5
Cum ergo ibi fuerit, iam sciens quid observare debeat, nonnunquam multum sibi tribuendo, et quasi de suis viribus praesumendo, incipit confligere velle contra peccata, et propter superbiam superari. Invenit ergo se ligatum difficultatibus cupiditatum, et non posse viam propter compedes ambulare: inclusum se sentit difficultate vitiorum; et tanquam muro impossibilitatis erecto, portisque clausis, qua evadat ut recte vivat, non invenit. Iam scit quomodo vivere debeat: prius enim in errore erat, et famem veritatis patiebatur; accepit autem iam cibum veritatis, et positus est in via: audit, Vive bene, secundum quod nosti; antea enim non noveras quemadmodum viveres, modo accepisti et nosti. Conatur, non potest; ligatum se sentit, exclamat ad Dominum. Secunda ergo tentatio est difficultatis in bene operando, sicut illa prima erroris et famis. Exclamat et in hac ad Dominum: liberat Dominus de necessitatibus, rumpit vincula difficultatis, constituit in operatione aequitatis. Incipit ei iam facile esse quod difficile fuerat, abstinere a malis, non adulterare, non furtum facere, non homicidium, non sacrilegium, non alienum concupiscere: facta est facultas quae fuerat antea difficultas. Potuit hoc Dominus sine difficultate praestare; sed si hoc sine difficultate haberemus, largitorem huius boni non agnosceremus. Si enim primitus, cum vellet, posset, et non sentiret adversus se obnitentes cupiditates, nec vinculis suis gravata anima collideretur; suis viribus tribueret quod se posse sentiret, et non confiterentur Domino miserationes eius.