monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.138 > sectio 15 > bnf10439.82 r > uwbM.p.th.q.1a.180 > sectio 6 > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 6
Post has duas tentationes, primam erroris atque inopiae veritatis, secundam difficultatis bene operandi, tertia tentatio excipit hominem: ei loquor qui iam transiit has duas. Nam istae duae, fateor, multis notae sunt. Quis enim nescit se ab ignorantia venisse ad veritatem, ab errore ad viam, a fame sapientiae ad verbum fidei? Deinde multi luctantur cum difficultatibus vitiorum suorum, et adhuc consuetudine colligati gemunt tanquam in clausura et compedibus. Agnoscunt et istam tentationem, quamvis iam dicant, si forte dicunt: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Nam vide arctissima vincula: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, illa faciatis . Proinde qui iam est adiutus spiritu, ut quemadmodum noluit esse adulter, sic non sit; quomodo noluit esse fur, sic non sit; et caetera illa omnia, quae volunt homines vincere, et saepe inflexi superantur, ut exclament ad Deum, ut de necessitatibus eorum eruat eos, et inde liberati confiteantur Domino miserationes eius: quisquis ergo talis est, et vicit illas difficultates, et probabiliter iam conversatur inter homines, sine ulla querela malorum morum, excipitur tentatione tertia taedii cuiusdam in mora huius vitae, ita ut aliquando eum nec legere nec orare delectet. Tertia tentatio priori contraria: prius enim periclitabatur fame, postea fastidio. Unde et hoc, nisi de quodam languore animae? Iam non te illicit adulterium, nec tamen delectat Dei verbum. Iam post periculum imperitiae et concupiscentiae, de quibus duobus te evasisse laetaris, vide ne taedium fastidiumque te necet. Non est et ista levis tentatio: agnosce te in illa, et exclama ad Dominum, ut de necessitatibus tuis etiam hic liberet te; et de hac tentatione liberatus cum fueris, confiteantur illi miserationes eius.