monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 11
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 11
Sed quod aliud genus restat? Omnem escam abominata est anima eorum. Iam fastidium patiuntur, fastidio languent, fastidio periclitantur: nisi forte putas occidi eos fame potuisse, et non posse fastidio. Vide quid sequatur, cum dixisset, Omnem escam abominata est anima eorum; ne quasi eos putares de satietate securos, non magis videres de fastidio morituros: Et appropinquaverunt, inquit, usque ad portas mortis. Quid ergo restat? Ut quod te delectat verbum Dei, non tibi tribuas, neque hinc aliqua infleris arrogantia, et avidus cibi, in eos qui fastidio periclitantur superbe insilias. Intellige etiam tibi praestitum esse hoc, non a te tibi esse. Quid enim habes quod non accepisti ? Hoc ergo intelligens, et hoc vitio atque languore periclitans, fac quod sequitur: Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Et quia languor erat non delectari: Misit verbum suum, et sanavit eos. Vide quid mali habeat fastidium; vide unde liberat ille, ad quem clamat fastidiens. Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos. Unde? Non de errore, non de fame, non de difficultate vincendi peccata, sed de corruptela eorum. Quaedam corruptela mentis est, fastidire quod dulce est. Ergo et de hoc beneficio, sicut de caeteris superioribus, Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum. Et sacrificent sacrificium laudis. Iam enim ut laudetur, suavis est Dominus. Et enuntient opera eius in exsultatione: non cum taedio, non cum moerore, non cum anxietate, non cum fastidio, sed in exsultatione.