monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 106, 12
Quarta illa restat, in qua omnes periclitamur. Omnes enim in navi sumus: alii operantur, alii portantur; simul tamen omnes et in tempestate periclitantur, et in portu salvantur. Post haec enim omnia sequitur, Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis: id est, in populis multis. Aquas enim saepe pro populis poni, testis est Apocalypsis Ioannis, ubi interrogans Ioannes quid illae aquae essent, responsum est ei, Populi sunt . Qui ergo faciunt operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo. Quid enim profundius cordibus humanis? Inde plerumque venti erumpunt, tempestates seditionum, et dissensionum navem perturbant. Et quid agitur in his? Volens Deus ut ad eum clamarent et hi qui gubernant, et hi qui portantur, Dixit, et stetit spiritus procellae. Quid est, stetit? Permansit, perduravit: adhuc turbat, diu iactat, saevit, et non transit. Dixit enim, et stetit spiritus procellae. Et quid egit iste spiritus procellae? Et exaltati sunt fluctus eius. Ascendunt usque ad coelos, audiendo: descendunt usque in abyssos, timendo. Ascendunt usque in coelos, descendunt usque in abyssos: foris pugnae, intus timores. Anima eorum in malis tabescebat. Turbati sunt, et moti sunt, sicut ebrius. Qui sedent ad gubernacula, et qui fideliter navem amant, sentiunt quod dico: Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius. Certe quando loquuntur, quando legunt, quando tractant, sapientes apparent: vae a tempestate! Et omnis, inquit, sapientia eorum absorpta est. Aliquando deficiunt omnia humana consilia: quacumque se quisque converterit, fluctus fremunt, tempestas saevit, brachia deficiunt; quo prora impingatur, cui fluctui latus nudetur, quo navis impulsa dimittatur, a quibus saxis ne pereat refrenetur, omnino a rectoribus non videtur. Et quid restat, nisi quod sequitur? 'Et exclamaverunt ad Dominum, cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos. Et imperavit procellae, et stetit in auram.' Non stetit in tempestatem, sed in auram. Et siluerunt fluctus eius. Audite de hac re vocem cuiusdam gubernatoris periclitati, humiliati, liberati: 'Nolo', inquit, 'vos ignorare, fratres, de pressura nostra, quae facta est in Asia, quia supra vires gravati sumus, et supra modum,' (video omnem sapientiam eius absorptam) 'ita ut taederet nos,' inquit, 'etiam vivere.' Et quid? ille ita deficientes desereret? aut non propterea illi defecerunt, ut ille apud eos gloriam reperiret? Denique quid sequitur? 'Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non fidentes in nobis simus, sed in Deo qui suscitat mortuos' . 'Et imperavit procellae, et stetit in auram.' Iam illi de se apud se responsum mortis habuerant, quorum omnis sapientia absorpta erat. 'Et siluerunt fluctus eius. Et iucundati sunt, quoniam siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum. Confiteantur Domino miserationes eius.' Ubique omnino, ubique confiteantur Domino, non merita nostra, non vires nostrae, non sapientia nostra, sed miserationes eius. Ille ametur in omni nostra liberatione, qui est invocatus in omni nostra tribulatione. Confiteantur Domino miserationes eius, et mirabilia eius filiis hominum.