monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 4
Audi postremo, noli mihi credere; audi quid sequatur, et quam Ierusalem designet mentibus nostris. Cum enim dixisset, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem; quasi diceretur illi, De qua Ierusalem dicis? de qua Ierusalem loqueris? subiecit statim, Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Fratres, quando dicebat ista David, perfecta erat illa civitas, non aedificabatur. Nescio quam ergo civitatem dicit, quae modo aedificatur, ad quam currunt in fide lapides vivi, de quibus dicit Petrus: Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini in domum spiritualem , id est, templum sanctum Dei. Quid est, lapides vivi coaedificamini? Vivis, si credis: si autem credis, efficeris templum Dei; quia dicit apostolus Paulus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Ipsa ergo modo civitas aedificatur; praeciduntur de montibus lapides per manus praedicantium veritatem, conquadrantur ut intrent in structuram sempiternam. Adhuc multi lapides in manibus artificis sunt; non cadant de manibus artificis, ut possint perfecti coaedificari in structuram templi. Est ergo ista Ierusalem quae aedificatur ut civitas: fundamentum ipsius Christus est. Dicit apostolus Paulus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus . Fundamentum quando ponitur in terra, desuper aedificantur parietes, et pondus parietum ad ima tendit, quia in imo positum est fundamentum. Si autem fundamentum nostrum in coelo est, ad coelum aedificemur. Corpora aedificaverunt istam structuram , quam videtis amplam surrexisse, huius basilicae; et quia corpora aedificaverunt, fundamentum in imo posuerunt: quia vero spiritualiter aedificamur, fundamentum nostrum in summo positum est. Illuc ergo curramus, ubi aedificemur; quia de ipsa Ierusalem dictum est, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Sed cuius Ierusalem? Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Parum dixit, ut ostenderet Ierusalem, quia dixit, ut civitas aedificatur; adhuc potest illa corporalis intelligi. Quid si enim existat aliquis et dicat: Iam quidem et cum ista dicerentur temporibus David, et ista cancrentur, erat civitas illa perfecta; sed videbat in spiritu ruituram, et iterum aedificandam. Expugnata est enim illa civitas, et factus est transitus in Babyloniam populi captivati, et dicta est ista in Scripturis, transmigratio in Babyloniam. Et prophetavit Ieremias, post septuaginta annos captivitatis aedificari posse illam civitatem quae destructa erat a debellantibus . Forte ait aliquis: Hoc videbat David in spiritu, ruituram civitatem Ierusalem a debellantibus, et iterum posse post septuaginta annos aedificari; et ideo dixit, Ierusalem quae aedificatur ut civitas: noli ergo putare illam civitatem esse dictam quae constat ex sanctis, tanquam ex lapidibus vivis. Quid sequitur, ut tollat totam dubitationem? Ait enim, Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Sed quam dico Ierusalem? Numquid istam, inquit, quam videtis stare corporeis parietibus erectam? Non; sed Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Quare non civitas, sed ut civitas; nisi quia ista structura parietum, quae erat in Ierusalem, visibilis civitas erat, sicut proprie dicitur ab omnibus civitas: illa autem aedificatur tanquam civitas, quia et illi qui in eam intrant, tanquam vivi lapides sunt; non enim vere lapides sunt? Sicut illi ut lapides, non lapides; sic illa ut civitas, non civitas; quia dixit, aedificatur. Nomine quippe aedificii, structuram compagemque corporum atque parietum voluit intelligi. Nam civitas proprie in hominibus habitantibus intelligitur. Sed manifestavit nobis civitatem se urbem dixisse, quia dixit, aedificatur. Et quia aedificium spirituale similitudinem quamdam habet aedificii corporalis, ideo aedificatur ut civitas.