monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 9
Quoniam ibi sederunt sedes in iudicium. Mirum aenigma, mira quaestio, si non intelligatur. Sedes dicit, quos Graeci thronos appellant. Thronos Graeci sellas dicunt, tanquam honorabiles. Ergo, fratres mei, non est mirum si sedeant homines in sedibus, in sellis: ut autem ipsae sedes sedeant, quomodo possumus intelligere? Tanquam si dicat aliquis: Sedeant hic cathedrae, aut sedeant hic sellae. In sella sedetur, in sedibus sedetur, in cathedris sedetur; non ipsae sedes sedent. Quid est ergo hoc, Quoniam ibi sederunt sedes in iudicium? Certe soletis audire, Deo dicente, Coelum mihi thronus est; terra autem scabellum pedum meorum Latine autem totum sic dicitur, Coelum mihi sedes est. Qui sunt isti, nisi iusti? qui sunt coeli, nisi iusti? Qui coelum, ipsi coeli: quia quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; sic sunt multae, ut una sit: sic ergo et iusti; ita sunt iusti coelum, ut coeli sint. In ipsis autem sedet Deus, et de ipsis iudicat Deus. Et non sine causa dictum est, Coeli enarrant gloriam Dei. Apostoli enim facti sunt coelum. Unde facti sunt coelum? Quia iustificati. Quomodo peccator factus est terra, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis ; sic iustificati facti sunt coelum. Portaverunt Deum, et de ipsis Deus coruscabat miracula, tonabat terrores, pluebat consolationes. Erant ergo, erant illi coelum, et enarrabant gloriam Dei. Nam ut noveritis ipsos dictos coelum, ibi ait in ipso psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum . Quaeris, quorum; et invenies, coelorum. Si ergo coelum sedes Dei, Apostoli autem coelum; et ipsi facti sunt sedes Dei, ipsi sunt thronus Dei. Dictum est alio loco: Anima iusti, thronus sapientiae. Magna res, magna res dicta est: Thronus sapientiae anima iusti; id est, in anima iusti sedet sapientia tanquam in sella sua, tanquam in throno suo, et inde iudicat quidquid iudicat. Ergo erant throni sapientiae, et ideo dixit illis Dominus: Sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel . Sic et ipsi sedebunt super duodecim sedes, et ipsi sunt sedes Dei: de illis quippe dictum est, Ibi enim sederunt sedes. Quoniam ibi sederunt sedes. Qui sederunt? Sedes. Et qui sunt sedes? De quibus dictum est, Anima iusti, sedes sapientiae. Qui sunt sedes? Coeli. Qui sunt coeli? Coelum. Quod est coelum? De quo dicit Dominus, Coelum mihi sedes est. Et ipsi iusti sunt sedes, et habent sedes; et in illa Ierusalem sedebunt sedes. Ad quam rem? In iudicium. Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, o vos sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Quos iudicantes? Infra qui sunt in terra. Qui iudicabunt? Qui facti sunt coelum. Illi autem qui iudicabuntur, in duas partes dividentur; una ad dexteram, altera ad sinistram erit. Iudicabunt cum Christo sancti. Veniet enim in iudicium cum senioribus populi, ait Isaias . Alii sunt ergo qui cum illo iudicabunt; alii qui ab illo iudicabuntur, et ab illis qui cum eo iudicabunt. Dividentur ergo isti in duas partes: una ponetur ad dexteram, cui enumerabuntur eleemosynae quas fecerunt; alia ponetur ad sinistram, cui enumerabitur crudelitas, et sterilitas misericordiae. Et illis ad dexteram constitutis dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Quare? Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Et illi: Quando te vidimus esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis . Ergo quid est, fratres? Illi iudicabunt de quibus dictum est ut fiant amici de mammona iniquitatis; ut et ipsi, inquit, recipiant vos in aeterna tabernacula . Sancti sedebunt cum Domino attendere qui fecerunt misericordiam, et assument illos separatos in dexteram in regnum coelorum: et ipsa est pax Ierusalem. Quae est pax Ierusalem? Ut opera misericordiae corporalia iungantur operibus praedicationis spiritualibus, et fiat pax dando et accipiendo. Ait enim Apostolus, qui rationem dati et accepti dixit esse istas eleemosynas ; ait ergo, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus ? Et de ipsa re ait alio loco, Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non defuit illi. Quare. Qui multum, non abundavit? Quia quod plus habebat, dedit indigenti. Et quid est, Qui modicum, non defuit illi? Quia accepit ab illo qui abundavit, ut fiat, inquit, aequalitas . Ipsa est pax de qua dicitur, Fiat pax in virtute tua.