monumenta.ch > Content medPlut.47.36 > Content bsbClm2652 > bsbClm22291.12 > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 12
Fiat pax in virtute tua. O Ierusalem! o civitas quae aedificaris ut civitas, cuius participatio tua in idipsum, fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua; quia virtus tua, dilectio tua. Audi Cantica canticorum: Valida est sicut mors dilectio . Magnum verbum, fratres, Valida est sicut mors dilectio. Magnificentius exprimi non potuit fortitudo charitatis, quam ut diceretur, Valida est sicut mors dilectio. Quis enim resistit morti, fratres? Intendat Charitas vestra. Resistitur ignibus, undis, ferro; resistitur potestatibus, resistitur regibus: venit una mors, quis ei resistit? Nihil illa fortius. Propterea viribus eius charitas comparata est, et dictum est, Valida est sicut mors dilectio. Et quia ipsa charitas occidit quod fuimus, ut simus quod non eramus; facit in nobis quamdam mortem dilectio. Ipsa morte mortuus erat qui dicebat, Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo : ipsa morte mortui erant quibus dicebat, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo . Valida est sicut mors dilectio. Si ergo valida est, fortis est et magnae virtutis, et ipsa est virtus, et per ipsam reguntur infirmi a firmis, terra a coelo, populi a sedibus; ideo, Fiat pax in virtute tua, fiat pax in dilectione tua. Et per istam virtutem, per istam dilectionem, per istam pacem, fiat abundantia in turribus tuis: id est, in excelsis tuis. Pauci enim sedebunt in iudicio; sed multi ad dexteram positi facient populum civitatis illius. Multi enim pertinebunt ad singulos quosque excelsos, a quibus recipiantur in tabernacula aeterna; et erit abundantia in turribus eius. Plenitudo autem deliciarum et sufficientia divitiarum ipse Deus, ipse idipsum, ipse cuius participatio est civitatis in idipsum: ipsa erit et abundantia nostra. Sed unde? Per charitatem, hoc est, per virtutem. In quo autem est charitas, fratres? Qui non sua quaerit in hac vita . Audi Apostolum habentem charitatem: ait, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. Ubi est ergo quod dixisti, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem ? et modo dicis te placere, modo hortaris ut et illi placeant? Sed non ibi posuit finem, ut quis propter se, non propter charitatem placeat. Qui gloriam suam quaerit, non quaerit salutem aliorum. Ait enim: Sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant .