monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 121, 14
Propter domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi. Non propter me quaesivi bona: nam non tibi quaererem, sed mihi; ideo nec ego haberem, quia non tibi quaererem: sed, Propter domum Domini Dei mei, propter Ecclesiam, propter sanctos, propter peregrinos, propter inopes, ut ascendant; quia dicimus eis, In domum domini ibimus: propter ipsam domum Domini Dei mei, quaesivi bona tibi. Haec, fratres, prolixiora et necessaria carpite, manducate, bibite; convalescite, currite, apprehendite.