monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 99, 2
Psalmus in confessione: sic inscribitur, hic est titulus eius, Psalmus in confessione. Pauci versus sunt, magnarum rerum gravidi: pariant semina in cordibus vestris, ut paretur horreum messi dominicae. Psalmus iste in confessione hoc nobis iubet, ad hoc nos hortatur, ut iubilemus Deo. Nec hortatur velut aliquem unum angulum terrae, aut unam aliquam habitationem congregationemve hominum; sed quia ubique novit se seminasse benedictionem, undique exigit iubilationem.