monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 99, 6
Esto ergo similis pietate, et diligens cogitatione: quoniam invisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur ; ea quae facta sunt intuere, mirare, quaere auctorem. Si dissimilis sis, repelleris; si similis, exsultabis. Et cum accedere coeperis similis, et persentiscere Deum, quantum in te charitas crescit, quia et charitas Deus est , senties quiddam quod dicebas, et non dicebas. Ante enim quam sentires, dicere te putabas Deum: incipis sentire, et ibi sentis dici non posse quod sentis. Cum autem ibi didiceris dici non posse quod sentis, tacebis, non laudabis? Ergo mutus eris in laudibus Dei, et gratiarum actionem non reddes ei qui voluit se notum tibi facere? Laudabas, cum quaereres; silebis, cum inveneris? Nullo pacto; non eris ingratus. Debetur honor, debetur reverentia, debetur magna laudatio. Attende te qui sis, terra et cinis: vide quis meruerit, quid videre; vide quis, quid, homo Deum. Agnosco non meritum hominis, sed misericordiam Dei. Lauda ergo miserantem. Quomodo, inquis, laudabo? Modicum ipsum quod sentire possum ex parte in aenigmate per speculum , iam explicare non possum. Audi ergo Psalmum: Iubilate Domino, omnis terra. Intellexisti iubilationem omnis terrae, si iubilas Domino. Domino iubila ; noli iubilationem tuam in alias atque alias res dividere. Postremo caetera dici possunt utcumque. ille solus est ineffabilis, qui dixit, et facta sunt omnia. Dixit, et facti sumus: sed nos eum dicere non possumus . Verbum eius quo dicti sumus, Filius eius est: ut a nobis utcumque infirmis diceretur, factus est infirmus. Iubilationem pro verbo possumus dicere, verbum pro verbo non possumus. Iubilate ergo Domino, omnis terra.