monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 111, 2
Beatus enim vir qui timet Dominum, in mandatis eius volet nimis. Viderit Deus, qui solus et veraciter et misericorditer iudicat, quantum iste proficiat in mandatis eius: quoniam tentatio est vita humana super terram, sicut sanctus Iob dicit . Et iterum scriptum est: 'Quoniam corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem' . Qui autem diiudicat nos, Dominus est: nec ante tempus iudicare debemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo . Viderit ergo ille quantum quisque proficiat in mandatis eius: tamen volet nimis qui pacem illius coaedificationis adamaverit; nec iam desperare debet, quoniam in mandatis eius volet nimis, et pax in terra hominibus bonae voluntatis .