monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 36, 1, 3
Sed revera hoc te perturbat hominem christianum, quia vides male viventes felices, rerum istarum copia circumfluere, sanos esse, superbis dignitatibus eminere, incolumem habere domum, gaudia suorum, obsequia clientium, excellentissimas potentias, nihil triste interpellare vitam ipsorum: mores nequissimos vides, facultates copiosissimas perspicis; et dicit cor tuum nullum esse divinum iudicium, omnia casibus ferri et fortuitis motibus ventilari. Nam si Deus, inquis, res humanas respiceret, floreret illius iniquitas, et mea innocentia laboraret? Omnis morbus animi habet in Scripturis medicamentum suum: qui ergo sic aegrotat, ut ista dicat in corde suo, bibat potionem psalmi huius. Quid est? Iterum inspiciamus quid dicebas? Quid dicebam, inquis, nisi quod vides? Mali florent, boni laborant: quomodo ista videt Deus? Accipe, bibe: ipse tibi hanc, de quo ista murmuras, temperavit potionem: tantum ne recuses saluberrimum poculum; accommoda per aurem os cordis, et bibe quod audis: Noli aemulari in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam foenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent. Quod tibi longum videtur, cito est Deo: subiunge te Deo, et tibi cito erit. Quod ait foenum, hoc intelligimus olera prati. Vilia quaedam sunt, et superficiem terrae tenentia , altam radicem non habent. Proinde per hiemem virent: at ubi sol aestatis fervescere coeperit, arescent. Modo ergo tempus est hiemis, gloria tua nondum apparet: sed si alta radix est charitatis tuae, sicut multarum arborum per hiemem, transit frigus, veniet aestas, id est iudicii dies: tunc arescet viror foeni, tunc apparebit arborum gloria. Mortui enim estis, ait Apostolus: quomodo videntur arbores per hiemem, quasi aridae, quasi mortuae. Ergo quae spes, si mortui sumus? Intus est radix: ubi radix nostra, ibi et vita nostra; ibi enim charitas nostra. Et vita vestra, inquit, abscondita est cum Christo in Deo. Quando arescit qui sic habet radicem? Quando autem erit ver nostrum? quando aestas nostra? quando nos circumvestit dignitas foliorum, et ubertas fructuum locupletat? quando hoc erit? Audi quod sequitur: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria . Quid ergo modo? Noli aemulari in malignantibus, neque aemuleris facientes iniquitatem. Quoniam tanquam foenum cito arescent, et sicut olera prati cito cadent.