monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 97, 1
Cantate Domino canticum novum. Novus homo novit, vetus non novit. Vetus homo est vetus vita, et novus homo nova vita: vetus vita ex Adam trahitur, nova vita in Christo formatur. Dicitur autem in hoc psalmo universo orbi terrarum ut cantet canticum novum. Nam apertius alibi sic dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra ; ut intelligant qui se praecidunt a communione totius orbis terrarum, non se posse cantare canticum novum, quia canticum novum in toto, non in parte cantatur. Et hic attendite et videte hoc dici. Et cum dicitur universo orbi terrarum ut cantet canticum novum, hoc intelligitur, quia pax cantat canticum novum. Cantate Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus. Quae mirabilia? Ecce modo legebatur Evangelium, et audivimus mirabilia Domini. Efferebatur mortuus unicus matris suae, quae erat vidua: misertus Dominus fecit illos stare; deposuerunt illum; et dixit, Iuvenis, tibi dico, surge. Et sedit ille mortuus, et coepit loqui, et reddidit illum matri suae . Ecce mirabilia fecit Dominus; sed multo maiora mirabilia sunt, quod totum orbem terrarum a morte sempiterna erexit, quam quod unicum filium matris viduae resuscitavit. Cantate ergo Domino canticum novum; quoniam mirabilia fecit Dominus. Quae mirabilia? Audi: Sanavit ei dextera eius et brachium sanctum eius. Quod est brachium sanctum Domini? Dominus noster Iesus Christus. Audi Isaiam: Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est ? Brachium ergo sanctum et dextera ipsius, idem ipse est. Ergo Dominus noster Iesus Christus brachium Dei, et dextera Dei: propterea, Sanavit ei. Non dictum est tantum, Sanavit orbem terrarum dextera eius; sed, Sanavit ei. Multi enim sanantur sibi, non ei. Ecce quam multi cupiunt sanitatem istam corporalem, et ab illo accipiunt; ab illo sanantur, et non illi sanantur? Quomodo ab illo sanantur, et non illi sanantur? Accepta sanitate lasciviunt: qui aegroti casti erant, sanati adulteri fiunt; qui cum aegrotarent, neminem laedebant, receptis viribus invadunt et opprimunt innocentes: sanati sunt, sed non ei. Quis est qui sanatur ei? Qui intus sanatur. Quis est qui intus sanatur? Qui credit in eum ut cum interius fuerit sanatus, in novum hominem reformatus, postea et hoc quod languet ad tempus caro ista mortalis, recipiat in fine et ipsa suam perfectissimam sanitatem. Sanemur ergo ei. Ut autem sanemur ei, credamus in dexteram eius; quia sanavit ei dextera eius et brachium sanctum eius.