monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 97, 2
Notum fecit Dominus salutare suum. Ipsa dextera, ipsum brachium, ipsum salutare Dominus noster Iesus Christus, de quo dictum est, Et videbit omnis caro salutare Dei : de quo etiam dixit ille Simeon qui infantem accepit in manus, 'Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum . Notum fecit Dommus salutare suum.' Cui notum fecit? parti, an universo? Non parti alicui. Nemo fallat, nemo decipiat, nemo dicat, Ecce hic est Christus, ecce illic : qui dicit, Ecce hic est, ecce illic, partes ostendit. Cui notum fecit Dominus salutare suum? Audi quid sequitur: Ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam. Dextera Dei, brachium Dei, salutare Dei, et iustitia Dei, Dominus est salvator noster Iesus Christus.