monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 91, 2
Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Ecce et hodiernus dies sabbati est: hunc in praesenti tempore otio quodam corporaliter languido et fluxo et luxurioso celebrant Iudaei. Vacant enim ad nugas; et cum Deus praeceperit sabbatum , illi in his quae Deus prohibet exercent sabbatum. Vacatio nostra a malis operibus, vacatio illorum a bonis operibus est. Melius est enim arare, quam saltare. Illi ab opere bono vacant; ab opere nugatorio non vacant. Nobis sabbatum indicit Deus. Quale? Primo ubi sit videte. Intus est, in corde est sabbatum nostrum. Multi enim vacant membris, et tumultuantur conscientia. Omnis homo malus, sabbatum habere non potest: nusquam enim illi conquiescit conscientia; necesse est in perturbationibus vivat. Cui autem bona est conscientia, tranquillus est; et ipsa tranquillitas sabbatum est cordis. Attendit enim promissorem Dominum; et si laborat in praesenti, extenditur spe futuri, et serenatur omne nubilum tristitiae; sicut dicit Apostolus, Spe gaudentes . Ipsum autem gaudium in tranquillitate spei nostrae, sabbatum nostrum est. Hoc commendatur, hoc cantatur in isto psalmo, quomodo sit homo christianus in sabbato cordis sui, id est, in vacatione et tranquillitate et serenitate conscientiae suae non perturbatus. Inde dicit hic, unde solent perturbari homines, et docet te agere sabbatum in corde tuo.