monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 91, 3
Primum est, ut tu ipse, si aliquid profecisti, Deo confitearis ex eo quod profecisti, quia munera ipsius sunt, non merita tua. Hinc incipe sabbatum, non tibi tribuendo quasi non acceperis quod accepisti ; neque excusando te ab eo quod facis mali, quia ipsa sunt tua. Perversi enim homines et perturbati, qui non agunt sabbatum, mala sua Deo tribuunt, bona sua sibi. Si quid boni fecerit, Ego feci, dicit: si quid mali fecerit, quaerit quem accuset, ne confiteatur Deo . Et quid est, Quaerit quem accuset? Si non est valde impius, ad manum habet satanam quem accuset: Satanas fecit, dicit, ipse mihi persuasit: quasi satanas habeat potestatem cogendi. Astutiam suadendi habet. Sed si satanas loqueretur, et taceret Deus, haberes unde te excusares: modo aures tuae positae sunt inter monentem Deum, et suggerentem serpentem. Quare huc flectuntur, hinc avertuntur? Non cessat satanas suadere malum; sed nec Deus cessat admonere bonum. Satanas autem non cogit invitum: in tua potestate est consentire, aut non consentire. Si aliquid persuadente satana mali feceris; dimitte satanam, accusa te, ut accusatione tua Dei misericordiam merearis. Expetis illum accusare qui non habet veniam? Te accusa, et accipis indulgentiam. Deinde multi non accusant satanam, sed accusant fatum. Fatum meum me duxit, dicit. Cum dixeris illi, Quare fecisti? quare peccasti? Et ille: Fato meo malo. Ne dicat, Ego feci, iam manus ad Deum tendit; lingua blasphemat. Nondum quidem hoc aperte dicit, sed tamen attende, et vide quia hoc dicit. Quaeris ab illo quid sit fatum; et dicit, Stellae malae. Quaeris ab illo quis fecit stellas, quis ordinavit stellas; non habet quid tibi respondeat, nisi Deus, Restat ergo ut sive per transennam, sive per cannam longam, sive per proximum , Deum accuset; et cum Deus puniat peccata, Deum faciat auctorem peccatorum suorum. Non potest enim fieri ut puniat quod fecit: punit quod facis, ut liberet quod fecit. Aliquando autem, dimissis omnibus, omnino directe eunt in Deum; et quando peccant, dicunt: Deus hoc voluit; si nollet Deus, non peccarem. Ad hoc monet ut non solum non audiatur ut non pecces, sed accusetur quia peccas? Quid ergo nos docet psalmus iste? Bonum est confiteri Domino. Quid est, confiteri Domino? In utraque re, et in peccato tuo, quia tu fecisti, et in bono facto, confitere Domino, quia ipse fecit. Tunc psalles nomini Dei altissimi: quaerens gloriam Dei, non tuam; nomen ipsius, non tuum. Si enim tu quaeris nomen Dei, quaerit et ipse nomen tuum: si autem tu neglexeris nomen Dei, delet et ipse nomen tuum. Quomodo autem dixi, Quaerit nomen tuum? Quomodo dixit discipulis suis venientibus, posteaquam misit eos evangelizare. Cum fecissent multa miracula, et in nomine Christi daemonia eiecissent, redeuntes dixerunt: Domine, ecce daemonia nobis subiecta sunt. Dixerunt quidem, in nomine tuo; sed ille vidit in eis quia ipsa glorificatione gaudebant, et extollebant se, et ibant inde in superbiam, quia licuit illis expellere daemonia. Vidit illos quaerere gloriam suam, et ait illis, quaerens ipse, imo conservans nomina eorum apud se: Nolite gaudere in hoc; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in coelo . Ecce ubi habes nomen, si tu nomen Dei non negligas. Psalle ergo nomini Dei, ut fixum sit apud Deum nomen tuum. Psallere autem quid est, fratres? Psalterium organi genus est; chordas habet. Opus nostrum, psalterium nostrum est: quicumque manibus operatur opera bona, psallit Deo; quicumque ore confitetur, cantat Deo. Canta ore, psalle operibus. Ad quam rem?