monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 91, 6
Quia iucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Videtis quid dicat. Tu me fecisti bene viventem, tu me formasti: si quid forte boni facio, in factura manuum tuarum exsultabo: quomodo dicit Apostolus, Ipsius enim sumus figmentum, creati in operibus bonis . Nisi enim te formaret ad opera bona, non nosses nisi opera tua mala. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur : hoc Evangelium dicit. Omne peccatum mendacium est. Contra legem enim et contra veritatem quidquid est, mendacium dicitur. Ergo quid ait? Qui loquitur mendacium, de suo loquitur; id est, qui peccat, de suo peccat. Attendite sententiam contra. Si enim qui loquitur mendacium, de suo loquitur; restat ut qui loquitur veritatem, de Dei loquatur. Ideo dicitur in alio loco: Deus solus verax; omnis autem homo mendax . Non tibi dicitur in hac sententia, Vade, securus mentire, quia homo es: imo vide te hominem, quia mendax es; et ut sis verax, bibe veritatem, ut de Deo ructes, ut sis verax. Quia de tuo illam non potes habere , restat ut inde illam bibas , unde fluit. Quomodo si a luce recesseris, in tenebris es: quomodo lapis non de se fervet, sed vel a sole vel ab igne, si eum calori subtraxeris , frigescit; ibi apparet, quia quod fervebat, non erat ipsius; sed fervebat vel a sole vel ab igne: sic et tu si a Deo recesseris, frigesces; si ad Deum accesseris, fervesces; sicut dicit Apostolus, Spiritu ferventes . Item de luce quid dicit? Si ad eum accesseris, in lumine eris; ideo psalmus dicit: Accedite ad eum, et illuminamini; et vultus vestri non erubescent . Quia ergo nihil boni potes operari, nisi illuminatus a lumine Dei, et fervefactus a Spiritu Dei; quando videris te bene operantem, confitere Deo, et dic quod ait Apostolus, dic tibi ne extollaris: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Hic ergo confitetur Deo et docet nos bonam confessionem, quia dicit : Iucundasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.