monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 91, 9
Ideo cum dixisset, Nimis profundae factae sunt cogitationes tuae; subiecit statim, Vir imprudens non cognoscet, et stultus non intelliget ea. Quae sunt quae non intelliget stultus, et quae non cognoscet imprudens? Cum exoriuntur peccatores sicut fenum. Quid est, sicut fenum? Virent cum hiems est; sed arescent aestate. Attendis florem feni. Quid citius transit? Quid lucidius? quid viridius? Non te delectet viriditas ipsius, sed time ariditatem ipsius. Audisti peccatores sicut fenum, audi et iustos: Quoniam ecce . Interim videte peccatores; sicut fenum florent, bene: sed qui sunt qui non cognoscunt? Stulti et imprudentes. Cum exoriuntur peccatores sicut fenum, et prospexerint omnes qui operantur iniquitatem. Omnes qui in corde suo non recta sentiunt de Deo, prospexerunt peccatores exorientes sicut fenum, id est, florentes ad tempus. Quare illos prospiciunt? Ut intereant in saeculum saeculi. Attendunt enim florem ipsorum temporalem, imitantur illos, et volentes cum illis florere ad tempus, intereunt in aeternum: hoc est, Ut intereant in saeculum saeculi.