monumenta.ch > Augustinus > sectio 12
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 91, 12
Et respexit oculus meus in inimicis meis . Quos dicit inimicos suos? Omnes qui operantur iniquitatem. Noli attendere quia amicus tuus est iniquus : incurrat negotium, et ibi illum probas. Incipis venire contra iniquitatem ipsius, et ibi videbis, quia quando tibi blandiebatur, inimicus erat; sed nondum pulsaveras, non ut institueretur in corde quod non erat, sed ut erumperet quod erat. Et respexit oculus meus in inimicis meis; et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea. Quando? In senecta. Quid est, in senecta? In novissimo. Et quid audiet auris nostra? Stantes ad dexteram audiemus quod dicetur eis qui sunt ad sinistram: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius . Ab isto auditu malo iustus non timebit. Scitis quia dictum est in quodam psalmo: 'In memoria aeterna erit iustus; ab auditu malo non timebit' . Quo auditu malo? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea.'