monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 1
Fratres, notum esse iam debet Charitati vestrae, tanquam filiis Ecclesiae, et eruditis in schola Christi per omnes Litteras antiquorum patrum nostrorum, qui scripserunt verba Dei, et magnalia Dei, nobis eos consulere voluisse, qui futuri eramus hoc tempore iam credentes in Christum; qui opportuno tempore venit ad nos, primo humilis, postea venturus excelsus. Primo enim venit ante iudicem staturus: postea venturus est iudex sessurus, ut ante illum stet pro merito suo genus humanum. Praecesserunt autem illum multi praecones, tanquam iudicem magnum, et hunc adhuc in humilitate venturum. Multi praecones praecesserunt adhuc nasciturum de virgine Maria, futurum infantem, et sucturum lac; futurum parvulum, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, praecesserunt multi praecones, et dixerunt futura ista tempora: sed ita dixerunt, ut quibusdam figuris rerum tegerent sententias suas, ipsumque velamen quo tecta est veritas in Libris antiquorum, tunc tolleretur, quando iam ipsa veritas de terra oriretur. Sic enim dicitur in psalmo: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit . Modo ergo tota intentio nostra est, quando Psalmum audimus, quando Prophetam, quando Legem, quae omnia antequam veniret in carne Dominus noster Iesus Christus, conscripta sunt, Christum ibi videre, Christum ibi intelligere. Intendat ergo nobiscum Charitas vestra ad istum psalmum, et quaeramus hic Christum: utique apparebit quaerentibus, qui primo apparuit non quaerentibus; et non deseret desiderantes se, qui redemit negligentes se. Ecce de illo coepit Psalmus, de illo dicitur.