monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 4
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 4
Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos. Dominus in Sion magnus et excelsus est. Ecce, si obscurum tibi erat, quia dictum est, Qui sedet super Cherubim, nesciebas quid est Cherubim; et forte tibi figurabas animo quamdam cathedram coelestem, ingentem, gemmatam, et ipsam dicebas Cherubim, carnali sensu volitans per phantasmata: dictum est tibi quia Cherubim plenitudo scientiae est; et dictum est quia plenitudo scientiae, non cuiuslibet scientiae, sed plenitudo scientiae Legis utilis est homini; et ne desperares de ipsa scientia Legis, breviter tibi dictum est, Plenitudo Legis charitas. Habeto ergo charitatem in Deum et in proximum, et eris sedes Dei; pertinebis ad Cherubim. Sed si adhuc non intelligis, audi quid sequatur: Dominus in Sion magnus. Quem tibi dixi super Cherubim, in Sion magnus est. Iam quaere quid est Sion? Sion novimus civitatem Dei esse. Sion dicta est civitas quae est Ierusalem; dicta autem ex interpretatione quadam nomen accipiens, quia Sion Speculatio dicitur, id est visio et contemplatio. Speculari enim prospicere est, vel conspicere, vel intendere ut videas. Est autem Sion omnis anima, si intendit videre lucem quae videnda est . Nam si ad suam attenderit, tenebratur: si ad lucem illius attenderit, illuminatur. Quia tamen manifestum est Sion civitatem Dei esse; quae est civitas Dei, nisi sancta Ecclesia? Homines enim amantes se invicem, et amantes Deum suum qui in illis habitat, faciunt civitatem Deo. Quia lege quadam civitas continetur; lex ipsa eorum, charitas est; et ipsa charitas, Deus est: aperte enim scriptum est, Deus charitas est . Qui ergo plenus est charitate, plenus est Deo; et multi pleni charitate, civitatem faciunt Deo. Ista civitas Dei vocatur Sion: ergo Ecclesia est Sion. In illa est magnus Deus. In illa esto, et non erit praeter te Deus. Cum autem fuerit in te Deus, quia tu factus es de Sion, membrum de Sion, civis de Sion, pertinens ad societatem populi Dei; excelsus in te erit Deus super omnes populos, super illos qui irascuntur, aut super illos qui irascebantur. Putatis enim quia tunc irascebantur, et modo non irascuntur? Irascebantur tunc: sed quia plures erant, aperte irascebantur; modo quia pauci facti sunt, occulte irascuntur. Interim fracta est audacia; finietur et iracundia.