monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 5
Putatis enim, fratres, quia illi quorum hesterno die organa concrepabant, non irascuntur de ieiuniis nostris? Non autem eis irascamur, sed pro eis ieiunemus. Dixit enim nobis Dominus Deus noster qui sedet in nobis, ipse nobis mandavit ut oremus pro inimicis nostris, oremus pro persequentibus nos : et cum hoc facit Ecclesia, prope finiti sunt persecutores. Exaudita est enim cum hoc faceret, et exauditur cum hoc facit: praevalebant malo suo, finiti sunt bono suo. Quomodo enim finiti sunt, vultis nosse? Manducati sunt ab Ecclesia. Quaeris illos in se, et non invenis; quaere in ea quae illos manducavit, et in visceribus eius inveniuntur. Transeuntes enim ad Ecclesiam, christiani facti sunt; perierunt persecutores, creverunt praedicatores. Ideo per dies festos ipsorum, quia videmus eos qui reliqui facti sunt, insanire adhuc in voluptatibus suis malis et perversis, rogamus pro illis Deum, ut qui delectabiliter audiunt organum, delectabilius audiant vocem Dei. Non enim quod sonat sine ratione delectat aurem, et verbum Dei non delectat cor. Sed ideo pro illis oramus, quando diebus illorum festis non ieiunamus, ut fiant sibi ipsi spectaculum. Quando enim viderint se, displicebunt sibi; sed ideo non sibi displicent, quia non se attendunt. Ebrius non sibi displicet, sed sobrio displicet. Da hominem qui iam iucundatur in Deo, vivit graviter, suspirat in illam pacem aeternam quam illi promisit Deus; et vide quia quando respexerit hominem saltantem ad organum, plus illum dolet insanientem, quam phreneticum febrientem. Ergo si novimus mala illorum, quia de ipsis malis et nos liberati sumus, doleamus illos; et si dolemus illos, oremus pro illis; et ut exaudiamur, ieiunemus pro illis. Non enim nos nostra ieiunia celebramus per dies festos illorum. Alia sunt ieiunia nostra quae celebramus per dies Paschae futuros, per alia atque alia quae solemnia nobis sunt in Christo: per istos autem dies ad hoc ieiunamus, ut quando ipsi laetantur, nos pro illis gemamus. Laetitia enim sua admonent dolorem nostrum, et faciunt nos recordari quam miseri sint adhuc. Sed quia videmus multos inde liberatos, ubi et nos fuimus, nec de illis desperare debemus. Et si adhuc irascuntur, nos oremus; et si adhuc commovetur particula terrae quae remansit, nos permaneamus in gemitu pro ipsis, ut et illis Deus tribuat intellectum, et nobiscum audiant voces istas, de quibus modo gaudemus. Dominus in Sion magnus, et excelsus est super omnes populos.