monumenta.ch > Augustinus > sectio 15 > sluMscr.Dresd.A.145.b.33 > bsbClm6224.77 > 96 > 82 > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 11
Attendamus ergo, fratres: videte quos et quales sanctos nominaverit. 'Custodiebant testimonia eius, et praecepta eius quae dedit eis.' Custodiebant certe, intendite. 'Custodiebant testimonia eius, et praecepta eius quae dedit eis.' Hoc dicit, et negari non potest. Nihilne habebant peccati? Quomodo? Quando custodiebant praecepta eius, custodiebant testimonia eius. Videte quales nos velit formari, ne quasi de perfecta iustitia praesumamus. Ecce Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in his qui invocant nomen eius, ad quos de columna nubis loquebatur, tam aperte illos exaudiebat, qui custodiebant testimonia et praecepta eius quae dedit eis. Domine, inquit, Deus noster, tu exaudisti eos; Deus, tu propitius fuisti illis. Propitius non dicitur Deus, nisi peccatis: quando dat veniam, tunc dicitur propitius. Et quid habebat in istis quod vindicaret, ut esset propitius ignoscendo? Propitius erat donando peccata, propitius erat et vindicando. Quid enim sequitur? Tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum. Etiam vindicans propitius fuisti: non solum donans peccata, sed etiam vindicans propitius fuisti. Videte, fratres mei, quid hic commendavit; advertite. Illi Deus irascitur, quem peccantem non flagellat: nam cui vere propitius est, non solum donat peccata, ne noceant ad futurum saeculum; sed etiam castigat, ne semper peccare delectet.