monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 98, 12
Agite, fratres; quomodo in illis vindicatum est si quaeramus, aderit Dominus ut dicam. Quaeramus enim tres istas personas, Moysen, et Aaron, et Samuelem, et quomodo in eis vindicatum sit, quia dixit, Vindicans in omnes affectiones eorum: utique eas affectiones dicens eorum, quas Dominus noverat in cordibus illorum, quas homines non noverant. Etenim sine querela hominum versabantur in medio plebis Dei. Sed quid dicimus? quia Moyses habuit primam vitam fortasse peccatricem? Nam et percusso homine, fugit de Aegypto . Habuit et Aaron primam vitam quae displiceret Deo. Nam ipse insanienti populo et furenti idolum permisit ut fieret, et factum est populo Dei idolum quod adoraret . Samuel quid fecit, infans ad templum datus? Omnes aetates suas inter sancta sacramenta Dei peregit, ab ineunte aetate famulus Dei. Nihil unquam dictum est de Samuele, nihil ab hominibus. Noverat ibi forte Deus aliquid quod purgaret; quia et quod perfectum iam videtur hominibus, illi perfectioni adhuc imperfectum est. Pleraque faciunt artifices, et ostendunt imperitis; et cum iam iudicaverint imperiti esse perfecta, expoliunt illa artifices, qui noverunt adhuc quid illis desit, ut mirentur homines tantam expolitionem rebus accidisse, quas iam perfectas pronuntiaverant. Fit hoc et in aedificiis, et in picturis, et in vestibus, et prope in omni genere artium. Primo iudicant illud iam quasi perfectum esse, ut oculi eorum amplius nihil desiderent: sed aliud iudicat oculus imperitus, aliud iudicat artis regula. Sic et illi sancti versabantur ante oculos Dei, tanquam sine culpa, tanquam perfecti, tanquam angeli: noverat autem quid illis deesset, qui vindicabat in omnes affectiones eorum. Vindicabat autem non irascens, sed propitius: ad hoc vindicabat ut perficeret coeptum, non ut damnaret eiectum . Vindicans ergo in omnes affectiones eorum erat Deus. Quomodo vindicavit in Samuelem? ubi est vindicta ipsa? Hoc dico, ut noverint Christiani, qui iam hic cognoverunt Christum, ad quos venit in scabello pedum suorum, quos ita dilexit, pro quibus sanguinem fudit; noverint quomodo vapulent, cum multum profecerint. Quaerimus vindictam in Moyse; prope nullam habet, nisi quod ad extremum ait illi Deus: Ascende in montem, et morere. Ait seni, Morere: iam peregerat aetates suas: numquid nunquam erat moriturus? Qualis illa vindicta? Ostendit ibi vindictam suam, ut diceret, Non intrabis in terram promissionis , quo intraturus erat populus? Quamdam figuram quorumdam gerebat Moyses. Nam qui in regnum coelorum intravit, magna illi poena erat ad terram illam non venire, quae ad tempus erat promissa, ut umbram ostenderet et transiret? Nonne multi perfidi intrarunt in illam terram? nonne in illa terra viventes multa mala fecerunt, et Deum offenderunt? nonne et idololatriam secuti sunt in ipsa terra? Magnum erat non dedisse terram istam Moysi? Sed Moysen voluit gestare figuram eorum qui sub Lege erant, quia per Moysen data est Lex: et ostendit eos qui sub Lege esse vellent, et sub gratia esse nollent, non intraturos in terram promissionis. Ergo illud quod dictum est Moysi, figura erat, non poena. Seni mors quae poena? Non intrare in illam terram quae poena, quo intraverunt indigni? De Aaron autem quid dictum est? Mortuus est et ipse senex, filii sui successerunt ei in sacerdotio; filius eius postea sacerdotium administravit : quomodo et in istum vindicavit? Samuel et ipse sanctus senex mortuus est, relictis filiis successoribus suis . Quid est quod in illos vindicatum est quaero, et secundum homines non invenio: secundum autem quod scio pati servos Dei, quotidie in illos vindicabatur. Legite, et videte vindictas, et qui proficitis ferte vindictas. Quotidie patiebantur populos contradicentes, quotidie patiebantur inique viventes; et inter illos vivere cogebantur, quorum vitam quotidie reprehendebant. Haec erat vindicta. Nondum proficit, cui parva est. Tantum te enim torquet iniustitia aliena, quantum recesseris a tua. Cum enim fueris frumentum, id est herba bona de semine bono, filius regni, cum coeperis fructum dare, tunc tibi apparebunt zizania: cum enim crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Cum coeperint apparere zizania, videbis te inter malos. Velle habes quasi separare a te malos, et separare ab Ecclesia omnes malos; respondebit tibi Domini sententia: Sinite utraque crescere usque ad messem, ne forte cum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum . Ex sententia Domini necesse erit parcere zizaniis, ex conditione servi necesse erit vivere inter zizania: separare ea non potes, tolerare tibi necesse est. Vide quantas plagas in corde patiaris, qui corpore integro inter malos versaris. Probabitis quicumque profeceritis, probatis qui iam profecistis. Toleranda sunt ergo ista; et forte hoc pertinet ad illud: Servus qui novit voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis . In multis enim quantum nobis innotescit voluntas Dei, etiam reatus noster innotescit nobis; et quanto ille nobis innotescit, tanto plus imus in fletus et lacrymas. Videmus enim quam sit iustum quod de nobis exigat Deus, in quanta adhuc imperfectione iaceamus; et fit in nobis quod dictum est: Qui apponit scientiam, apponit dolorem . Ecce abundet in te charitas, plus dolebis peccantem. Quanto in te maior charitas est, tanto amplius te torquebit quem toleras: non torquebit tanquam irascentem illi, sed tanquam dolentem pro illo.