monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 2
Quomodo autem homo venerat in captivitatem, Paulum apostolum interrogemus. Etenim ipse praecipue gemit in ista captivitate, suspirans aeternae Ierusalem; et docuit nos gemere ex ipso Spiritu quo et ille impletus gemebat. Hoc enim ait: Omnis creatura congemiscit et dolet usque nunc. Et iterum: Vanitati enim creatura subiecta est, ait, non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. Omnem creaturam dixit in hominibus etiam non credentibus, sed tamen credituris, ingemiscere creaturam in laboribus. Numquidnam in his tantum gemit , qui nondum crediderunt? iam vero in his qui crediderunt non gemit, nec parturit creatura? Non solum autem, inquit, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, id est, qui iam spiritu Deo servimus, qui iam mente Deo credidimus, et in ipsa fide primitias quasdam dedimus, ut primitias nostras sequamur: ergo et nos ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Gemebat ergo et ipse, et gemunt omnes fideles, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui. Ubi gemunt? In ista mortalitate. Quam redemptionem exspectant? Corporis sui, quae praecessit in Domino, qui resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum. Hoc nobis antequam reddatur, necesse est gemamus, etiam fideles, etiam sperantes. Ideo sequitur ibi, et dicit; cum diceret, Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri; quasi diceretur ei, Quid tibi ergo profuit Christus, si adhuc gemis; et quomodo Salvator salvum te fecit? qui gemit, adhuc aegrotat: subiunxit et ait, Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus . Ecce quare gemimus, et quomodo gemimus; quia quod speramus, iam quidem exspectamus, sed nondum tenemus, et donec teneamus, in tempore suspiramus, quia desideramus, quod nondum tenemus. Quare? Quia spe salvi facti sumus. Iam caro sumpta de nobis in Domino, non spe, sed re salva facta est. Resurrexit enim et ascendit in capite nostro caro nostra salva; in membris adhuc salvanda est. Secura gaudeant membra, quia a capite suo non sunt deserta. Dixit enim membris laborantibus: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi . Ita factum est ut converteremur ad Deum. Spem enim non habebamus, nisi ad saeculum; et inde servi miseri, et bis miseri, quia et in hac vita spem posueramus , et faciem habentes ad saeculum, dorsum contra Deum. Cum vero converterit nos Dominus, ut iam incipiamus faciem habere ad Deum, et dorsum ad saeculum, qui adhuc in via sumus, tamen patriam attendimus: et quando forte aliquam tribulationem patimur, sed tamen tenemus viam, et ligno portamur; asper quidem ventus, sed ventus prosper est ; cum labore quidem, sed cito ducit, cito perducit. Quia ergo de captivitate nostra gemebamus, gemunt autem et illi qui iam crediderunt; quomodo autem facti sumus captivi, obliti fuimus, sed per Scripturam commemoramur: Paulum ipsum Apostolum interrogemus; ait enim, Scimus enim quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato . Ecce unde facti sumus captivi, quia venundati sumus sub peccato. Quis nos vendidit? Nos ipsi, qui consensimus seductori. Vendere nos potuimus, redimere nos non possumus. Vendidimus nos consensione peccati, redimimur in fide iustitiae. Sanguis enim innocens datus est pro nobis, ut redimeremur. Quemcumque sanguinem ille fudit persequendo iustos, qualem sanguinem fudit? Iustorum quidem sanguinem fudit; Prophetarum, patrum nostrorum, iustorum sanguinem fudit et martyrum: tamen omnes de propagine peccati venientes. Unum sanguinem fudit eius qui non iustificatus, sed iustus natus est: illo sanguine fuso, perdidit quos tenebat. Pro quibus enim datus est innocens sanguis, redempti sunt; et conversi a captivitate, cantant istum psalmum.