monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 9
Tunc dicent inter Gentes, Magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Videte, fratres, si modo Sion non illud dicit inter Gentes, per totum orbem terrarum; videte si non ad Ecclesiam curritur. In toto orbe terrarum pretium nostrum accipitur; Amen respondetur. Dicunt ergo inter Gentes Ierosolymitani captivi, Ierosolymitani redituri , peregrini, suspirantes patriae suae. Quid dicunt? Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Numquid ipsi secum fecerunt? Ipsi male secum fecerunt, quia sub peccato se vendiderunt. Redemptor venit, et bene cum illis fecit: et magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati.