monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 12
Fac aliquem non habere vel duos nummos: est aliquid vilius quod seminemus, ut metamus illam messem? Est: Calicem aquae frigidae qui dederit discipulo, non perdet mercedem suam. Calix aquae frigidae non duobus nummis, sed gratis constat; tamen aliquando sic gratis constat, ut habeat illum alius, et alius non habeat: si ergo ille qui illum habet, dederit illi qui non habet; tantum dedit, si de plena charitate dedit quod dedit, tantum dedit, quantum illa in duobus minutis, quantum Zacchaeus in dimidio rerum suarum. Non enim sine causa addidit, frigidae, ut pauperem ostenderet. Ideo dixit, Calicem aquae frigidae, ne quis vel inde causaretur quod lignum non habuerit unde calefaceret aquam. Calicem aquae frigidae qui dederit uni ex minimis, non perdet mercedem suam . Quid si nec hoc habeat? Securus sit, etsi nec hoc habet; Pax in terra hominibus bonae voluntatis: tantum illud timeat, ne habeat et non faciat. Si enim habet et non facit, intus gelavit; nondum soluta sunt peccata eius sicut torrens in austro, quia voluntas frigida est. Quid valent tanta bona quae possidemus? Accedit voluntas fervens, iam soluta calore austri; etsi nihil habeat, totum illi computatur. Quanta sibi praestant mendici? Intendat Charitas vestra quomodo fiat eleemosyna. Certe mendici sunt in quos facis eleemosynam, mendici egent. Attenditis forte fratres vestros, si aliquo egent; tribuitis, si est in vobis Christus, etiam exteris. Sed si illi sunt mendici, qui professionem habent petendi, in aerumna et ipsi habent quod praestent sibi invicem. Non illos deseruit Deus, unde probentur, quia faciunt eleemosynas. Iste non potest ambulare; qui potest ambulare, pedes suos accommodat claudo; qui videt, oculos suos accommodat caeco; et qui iuvenis est et sanus, vires suas accommodat vel seni vel aegroto, portat illum: ille indiget, ille dives est.