monumenta.ch > Augustinus > sectio 15
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 125, 15
Isto psalmo exhortati vos fuerimus maxime ad faciendam misericordiam, quia hinc ascenditur; et videtis quia ille cantat canticum graduum, qui ascendit. Mementote; nolite amare descendere et non ascendere, sed de ascensione cogitate: quia qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, incidit in latrones. Non descenderet , et non incideret in latrones. Iam ergo Adam descendit, et incidit in latrones: omnes enim nos Adam sumus. Sed transiit sacerdos, et contempsit; transiit Levita, et contempsit; quia Lex sanare non potuit. Transiit Samaritanus quidam, id est Dominus noster Iesus Christus: illi enim dictum est, Nonne verum dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Ille non dixit, Non sunt Samaritanus; sed dixit, Ego daemonium non habeo . Samarites enim interpretatur, Custos. Si diceret, Non sum Samaritanus; diceret, Non sum custos. Et quis alius custodiret? Deinde ponens similitudinem: Transiit Samarites, et fecit cum illo misericordiam, sicut scitis. Iacebat autem in via vulneratus, quia descendit. Transiens Samaritanus non nos contempsit: curavit nos, levavit in iumentum, in carne sua ; perduxit ad stabulum, id est ad Ecclesiam; commendavit stabulario, id est Apostolo; dedit duos denarios unde curaretur, charitatem Dei et charitatem proximi: in his duobus enim praeceptis tota Lex pendet et Prophetae . Dixit autem stabulario: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi . Amplius erogavit Apostolus; quia cum omnibus Apostolis permissum esset ut acciperent tanquam milites Christi stipendia a provincialibus Christi, ille manibus suis laboravit, et annonas suas provincialibus donavit . Omnia facta sunt: si descendimus, et vulnerati sumus; ascendamus, cantemus, et proficiamus, ut perveniamus.