monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 142, 2
Titulus Psalmi est, Ipsi David, quando eum filius suus persequebatur. In Regnorum libris novimus hoc factum esse, exstitisse inimicum Abessalon patri suo, gessisse contra illum non solum civile, verum etiam domesticum bellum: illum autem non deiectum inique, sed humiliatum pie, accepisse a Domino disciplinam; sustinuisse medicinam, non retribuentem iniquitati iniquitatem, sed paratum cor habuisse ad sequendam Domini voluntatem . Ille David ita laudabilis: sed alius David vere Manu fortis, quod interpretatur David, Dominus noster Iesus Christus agnoscendus est nobis. Praeterita enim illa facta figurae fuerant futurorum; nec diu commendandum est quod saepe audistis, quod optime retinetis. Quaeramus ergo in hoc psalmo Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum praenuntiantem se per hanc prophetiam, et quid futurum esset in hoc tempore, per ea quae pridem facta sunt praedicantem. Ipse enim se in Prophetis praedicabat; quoniam ipse est Verbum Dei; nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni Verbo Dei. Annuntiabant ergo Christum, pleni Christo; et illi eum venturum praecedebant, quos praecedentes non deserebat. Agnoscamus ergo quemadmodum et Christum persequebatur filius suus: habebat enim filios, de quibus dicebat, Non ieiunant filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus: cum autem ab eis ablatus fuerit sponsus, tunc ieiunabunt filii sponsi . Ergo filii sponsi, Apostoli: et inter hos persecutor Iudas diabolus. Passionem itaque suam in hoc psalmo praedicaturus est Christus; audiamus.