monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 10
Quid autem illi faciunt, qui respondent et loquentur iniquitatem, quia faciunt et parcitur eis? Populum tuum, Domine, humiliaverunt: id est, omnes qui iuste vivunt, in quos volunt superbire omnes mali. Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt: viduam et pupillos interfecerunt, et proselytum occiderunt: id est, peregrinum, advenam, adventitium; ipsum dicit proselytum. Manifesta sunt ista singula, nec opus est in his immorari.