monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 12
Intelligite nunc qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. Populum suum erudit, cui possunt commoveri pedes, quando felicitates iniquorum videt homo, iam bene vivens in numero sanctorum Dei, id est in numero filiorum Ecclesiae: videt quia florent mali, et faciunt iniquitatem, et aemulatur eos, et adducitur ut imitetur facta ipsorum; quia videt quasi nihil sibi prodesse quod bene vivat humilis, hic sperans mercedem. Nam si illam speret futuram, non illam perdit; quia nondum venit tempus ut accipiat eam. In vinea operaris, fac opus tuum, et accipies mercedem tuam. A patrefamilias non exigeres antequam operareris, et a Deo exigis antequam opereris? Et ista tolerantia ad opus tuum pertinet, et hoc ad mercedem pertinet: minus vis facere in vinea, qui non vis tolerare; quia et ipsa tolerantia ad ipsam operationem pertinet, ut invenias mercedem. Quod si dolosus es, vide ne non solum non accipias mercedem, sed et poenam invenias; quia voluisti esse operarius dolosus. Et quidem operarius dolosus ut incipiat non bene facere, oculos patrisfamilias attendit, ad illum aspicit qui conduxit ad vineam, ut cum ille averterit oculos, cesset, et non bene operetur; cum autem ille converterit oculos, bene operetur. Deus autem qui te conduxit, non avertit oculos; non tibi licet dolose operari: super te semper sunt oculi patrisfamilias; quaere ubi illum fallas, et cessa si potes. Ergo si qui forte aliquid cogitabatis, quando videbatis malos florere, et cogitationes vestrae faciebant nutare pedes vestros in via Dei; vobis loquitur psalmus iste: si autem nullus vestrum talis est, per vos aliis loquitur, dicens, Intelligite nunc; quia dixerunt illi, Non videbit Dominus, neque intelliget Deus Iacob. Intelligite. inquit, nunc qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite.