monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 13
Qui plantavit aurem, non audiet? Non habet unde audiat, qui tibi fecit unde audias? Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Qui erudit gentes, non arguet? Attendite hoc magnopere, fratres mei, Qui erudit gentes, non arguet? Hoc modo facit Deus, erudit gentes: ideo misit verbum suum per orbem terrarum hominibus, misit per Angelos, per Patriarchas, per Prophetas, per servos, per tot praecones antecedentes iudicem. Misit et ipsum Verbum suum, misit et ipsum Filium suum; misit servos Filii sui, et in ipsis servis Filium suum. Per totum orbem terrarum praedicatur ubique verbum Dei. Ubi non dicitur hominibus: Relinquite iniquitates vestras priores, convertite vos ad itinera recta? Ideo parcit, ut vos corrigatis; ideo heri non vindicavit, ut hodie bene vivatis. Erudit gentes; non ergo arguet? non auditurus est quos erudit? non iudicaturus est quibus sermonem praemisit et praeseminavit? In schola si esses, acciperes, et non redderes? Utique quando accipis a magistro, erudiris: committit tibi magister quod praebet; et non exiget quando reddis? aut cum coeperis reddere, sine metu eris plagarum? Modo ergo accipimus; postea statuimur ante magistrum, ut reddamus omnes praeteritas nostras , id est, ut rationem reddamus de his omnibus quae nobis modo erogantur. Audi Apostolum dicentem: 'Omnes astabimus ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum . Qui erudit gentes, non arguet; qui docet hominem scientiam?' Ipse non scit qui te fecit scire; 'qui docet hominem scientiam?'