monumenta.ch > Augustinus > sectio 22

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 22
Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adiuvabat me. Vide quomodo confessionem amat Deus. Movetur pes tuus, et non dicis, Movetur pes meus; sed stare te dicis, cum iam ruas. Imo si iam coepisti moveri, si iam coepisti fluctuare, confitere motum, ne plangas ruinam; ut adiuvet te ille, ne in inferno sit anima tua. Confessionem vult Deus, humilitatem vult. Metus es, ut homo; adiuvat te ille, ut Deus: sed dic tamen, Motus est pes meus. Quare iam moveris, et dicis, Sto? Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua. Domine, adiuvabat me. Quomodo praesumpsit Petrus, non in viribus suis. Videbatur Dominus ambulare super mare, calcans capita omnium superborum in isto saeculo. Ipsum iter suum calcantis capita superborum, significavit ambulans super tumidos fluctus. Calcat et Ecclesia: nam ipsa est Petrus. Non tamen ausus est Petrus per seipsum ambulare super aquas: sed quid ait? Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas. Ille in potestate sua, Petrus in iussu illius. Iube, inquit, venire me ad te. Respondit ille: Veni. Calcat enim et Ecclesia capita superborum; sed quia Ecclesia est et habet infirmitatem humanam, ut compleretur, Si dicebam, Motus est pes meus, titubavit Petrus in mari, et exclamavit: Domine, pereo. Quod ergo hic positum est, Si dicebam, Motus est pes meus; hoc ibi positum est Domine, pereo. Et quod hic positum est, Misericordia tua, Domine, adiuvabat me; hoc ibi positum est, Porrexit manum Iesus dicens, Modicae fidei, utquid dubitasti ? Mirum est quomodo probat Deus homines: ipsa pericula nostra dulciorem nobis faciunt liberantem. Nam videte quod sequitur. Quia dixit, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adiuvabat me: dulcis illi utique factus est Dominus, eripiens illum a periculis; et ideo exponens ipsam dulcedinem Domini, exclamat dicens, Domine, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae iucundaverunt animam meam. Multi dolores, sed multae consolationes: amara vulnera, sed suavia medicamenta.