monumenta.ch > Augustinus > sectio 23

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 23
Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? Hoc dixit, Nemo sedet tecum iniquus, nec tu sedem iniquitatis habebis. Et unde hoc intelligat, reddit rationem: Qui fingis, inquit, dolorem in praecepto. Ex hoc enim intelligo quod non tibi adhaeret sedes iniquitatis, quia nec nobis pepercisti. Habes hoc in Epistola apostoli Petri, et ad hoc testimonium posuit de Scriptura; Tempus est, ait, inchoationis iudicii ex domo Domini; id est, tempus est ut modo iudicentur qui pertinent ad domum Domini. Si flagellantur filii, quid debent sperare servi nequissimi? Ideoque addidit: Si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Deinde adiungit illud testimonium: Et si iustus vix salvabitur, peccator et impius ubi parebunt ? Quomodo ergo erunt tecum iniqui, quando nec tuis fidelibus parcis, ut exerceas et erudias eos? Sed quia propter hoc non parcit, ut erudiat; ideo dixit, Qui fingis dolorem in praecepto. Fingis enim est, Facis formas, plasmas; unde et figuli dicuntur, et vas fictile dicitur: non fictum illud quod mendacium est; sed quod formatur ut sit, et habeat aliquam formam, sicut iamdudum dixit, Qui finxit oculum, non videbit? Numquid, finxit oculum, mendacium est? Sed intelligitur, Plasmavit oculum, fecit oculum. Nonne figulus est, cum fragiles, infirmos, et terrenos facit? Audi Apostolum dicentem: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus . Sed forte alius nobis fecit haec vasa? Ipsum audi dicentem: 'O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam' ? Vide et ipsum Dominum Christum, quia ostendit se figulum. Nam quia de limo hominem fecerat . Ergo quod dixit, Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? sic dicamus, Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui formas dolorem in praecepto? Formas, inquit, dolorem in praecepto, id est, de dolore praeceptum nobis facis, ut ipse dolor praeceptum sit nobis. Quomodo nobis dolor est praeceptum? Quando te flagellat qui pro te mortuus est, et non tibi promittit beatitudinem in ista vita, et fallere non potest, et hic non dat quod quaeris. Quid dabit? ubi dabit? quantum dabit, qui hic non dat, qui hic erudit, qui fingit dolorem in praecepto? Labor est hic tuus, et requies tibi promittitur. Attendis te habere hic laborem; sed attende qualem ille requiem pollicetur. Numquid cogitare, potes? Si illam posses cogitare, videres te nihil laborare ad compensationem. Audi eum qui illud ex parte cernebat, qui dixit, Nunc scio ex parte : quid ait Apostolus? 'Etenim quod est ad praesens temporale et leve tribulationis nostrae, iuxta incredibilem modum, et in incredibilem modum, aeternum gloriae pondus operatur nobis.' Quid est, 'aeternum gloriae pondus operatur nobis?' quibus operatur? 'Non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna' . Noli esse piger in labore breviter, et gaudebis incessabiliter. Aeternam vitam tibi daturus est Deus: cogita quanto labore emenda sit.