monumenta.ch > Augustinus > sectio 25

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 93, 25
Sed ubi angores molestiarum faciunt fluctus animae, fides illa quae ibi dormiebat, excitetur. Tranquillum enim erat, quando dormivit Christus in mari: illo dormiente tempestas orta est, et coeperunt periclitari. Ergo in corde christiano et tranquillitas erit, et pax; sed quamdiu vigilat fides nostra: si autem dormit fides nostra, periclitamur. Hoc enim significat dormiens Christus, quia quidam obliviscuntur fidem suam, et periclitantur. Sed quomodo illa navis cum fluctuaret, excitatus est Christus a fluctuantibus, et dicentibus, Domine, perimus; surrexit ille, imperavit tempestatibus, imperavit fluctibus, cessavit periculum, facta est tranquillitas : sic et te cum turbant concupiscentiae malae, persuasiones malae, fluctus sunt, tranquillabuntur. Iam desperas, et putas te non pertinere ad Dominum: evigilet fides tua, excita Christum in corde tuo; surgente fide, iam agnoscis ubi sis: et si forte tentant fluctus concupiscentiae, intueris quid promisit Deus; et dulcedo promissorum faciet te contemptorem dulcedinum saeculi: et si forte multae urgent minae potentium malorum, et ipsae te expellunt de iustitia; attendis quod minatur Deus, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius , et non dimittis iustitiam: timens ergo ignem sempiternum, contemnis dolores temporales; et pro eo quod promisit Deus, contemnis temporalem felicitatem. Promisit requiem; patere molestiam: minatur ignem aeternum; contemne dolores temporales: et evigilante Christo tranquilletur cor tuum, ut ad portum quoque pervenias. Non enim non praepararet portum, qui paravit navem. Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis dolorem in praecepto? De hominibus malis exercet nos, et de illorum insecutionibus nos erudit. De malitia mali flagellatur bonus, et de servo emendatur filius: ita fingitur dolor in praecepto. Quod illos posse Deus permittit, hoc faciunt mali homines, quibus ad tempus parcit.