monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 3
Dixeramus autem die dominico, si meminit Charitas vestra, qui adfuistis, ipsam evangelicam lectionem, quae nos diutius tenuit, ut Psalmi expositio differretur, congruam lectam fuisse eidem psalmo. Hoc tunc diximus, sed ostendere non valuimus, quia Psalmum distulimus. Hodie itaque demonstranda est et ipsa congruentia. In evangelica illa lectione territi sumus de die novissimo. Terror ille securitatem parturit; territi enim praecavemus, praecaventes securi erimus. Quomodo enim praepostera securitas in terrores impellit, ita ordinata sollicitudo securitatem parit. Territi autem sumus, ne praesentem vitam deficientem, volaticam, transitoriam, sic amemus, quasi alia nulla sit: si enim alia nulla est, amemus hanc. Si alia vita nulla est, feliciores nobis sunt qui ad amphitheatrum hodie vigilarunt. Quid enim ait Apostolus? Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus . Est ergo alia vita. Interroget quisque Christum in fide sua: sed dormit fides. Merito fluctuas, quia Christus dormit in navi. Iesus enim dormiebat in navi, et navis fluctuabat in aquis et tempestatibus multis . Fluctuat ergo cor, quando Christus dormit. Christus semper vigilat: quid est ergo, Christus dormit? Fides tua dormit. Quid adhuc dubitationis tempestate iactaris? Excita Christum, excita fidem tuam: conspice oculis fidei vitam futuram, propter quam credidisti, propter quam signo eius signaris, qui propterea duxit hanc vitam, ut tibi ostenderet quam sit contemnenda quam diligebas, et quam sit speranda quam non credebas. Si ergo fidem excitaveris, et oculos eius in novissima miseris, futurumque saeculum in quo gaudebimus post alterum Domini adventum, post iudicium peractum, post traditum sanctis regnum coelorum, si illam vitam cogitaveris, et illius vitae negotium otiosum, de quo saepe locuti sumus, charissimi; non fluctuabit negotium nostrum, otiosum negotium plenum solius dulcedinis, nulla interpellatum molestia, nulla fatigatione sauciatum, nulla nube perturbatum. Negotium nostrum quod erit? Laudare Deum amare et laudare; laudare in amore, amare in laudibus. Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te . Quare, nisi quia in saecula saeculorum amabunt te? Quare, nisi quia in saecula saeculorum videbunt te? Hoc ergo, fratres mei, quale spectaculum erit in visione Dei? Vident homines venatorem, et delectantur: vae miseris, si non se correxerint! Qui enim vident venatorem, et delectantur, videbunt Salvatorem, et contristabuntur. Quid illis miserius, quibus Salvator saluti non erit? Non ergo mirum quia illis quibus voluptati est homo pugnans, non erit saluti Deus liberans. Nos autem, fratres, si nos in eius membris meminimus, si concupiscimus, si perseveramus, videbimus et gaudebimus. Erit illa civitas purgatis omnibus civibus suis, nullo admixto seditioso aut turbulento: inimicus ille qui modo invidet, ne ad illam patriam veniamus, illic cuiquam insidiari non potest; quia nec esse ibi permittitur. Si enim modo excluditur de corde credentium, quomodo excludetur de civitate viventium? Quid erit, fratres, quid erit, rogo vos, esse in illa civitate, de qua loqui tantum gaudium est? Huic futurae vitae corda praeparare debemus: quisquis ei cor praeparaverit, totam istam contemnit; contempta ista securum facit exspectare diem de quo exspectando Dominus terruit.