monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 4
Cum ergo psalmus iste dicat nobis et cantet de illa vita futura, Evangelium autem terruerit de praesenti; Psalmus facit amorem futurae, Evangelium facit timorem praesentis. Nec de futura delectatione tacetur in litteris Novi Testamenti, et multo magis in eis, ubi non tanquam cum involucris quibusdam proferuntur illa quae intelligenda sunt; sed ibi videntur aperta, ut hic intelligantur obscura. Cum ergo diceret nobis Evangelium, Observate diem novissimum venturum, diem adventus Filii hominis; quia illos male inventurus est, qui modo securi sunt, ideo quia perverse securi sunt; securi sunt enim in voluptatibus saeculi, cum deberent esse securi domitis cupiditatibus saeculi: iam utique illi vitae nos praeparavit Apostolus, in verbis quae tunc etiam commemoravi, 'De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui emunt, tanquam non ementes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui flent, tanquam non flentes: et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utentes sint: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse' . Qui gaudium totum suum totamque felicitatem suam constituit in manducando, bibendo, uxorem ducendo, emendo, vendendo, utendo mundo isto, sine sollicitudine est et talis - sed praeter arcam: vae illi a diluvio. Quisquis autem, sive manducat, sive bibit, sive aliquid agit, omnia in gloriam Dei facit : et si aliqua tristitia est de rebus saecularibus, sic flet, ut intus in spe gaudeat; et si aliqua laetitia est in rebus saecularibus, sic gaudet, ut intus spiritualiter timeat, nec donet se corrumpendum felicitati, nec se det adversitati frangendum (hoc est enim flere tanquam non flentem, et gaudere tanquam non gaudentem): quisquis et si habet uxorem, eius infirmitati compatiens, reddit, non exigit debitum; aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit: quisquis vendit quod novit quia etsi maneret, beatum non faceret; quisquis quod emit, novit quia transiet; et de his omnibus etsi abundantibus, etsi circumfluentibus non praesumit, facitque ex eo quod habet, misericordiam cum eo qui non habet, ut et ipse accipiat quod non habet , ab illo qui omnia habet: quisquis talis est, securus exspectat diem novissimum, quia non est praeter arcam; iam inter ligna imputribilia computatur, ex quibus arca fabricatur . Non ergo timeat venturum Dominum; sed speret, et desideret: non enim veniet illi ad inferendas poenas, sed ad finiendas molestias. Hoc autem fit desiderio illius civitatis. Quod ergo monuit Evangelium, impletur eius civitatis desiderio, quam Psalmus cantat : ita congruit Evangelium huic cantico.