monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 8
Quare, inquit haec Ierusalem, collaudo Dominum, et laudo Deum meum Sion? Quae Sion, ipsa Ierusalem. Diversis causis duo nomina. Ierusalem dicta est Visio pacis: Sion dicta est Speculatio. Videte si aliud sonant ista nomina, nisi spectacula; ne putent gentes se habere spectacula, et nos non habere. Aliquando, dimisso theatro aut amphiteatro, cum coeperit ex illa cavea evomi turba perditorum, aliquando tenentes in animo phantasias vanitatis suae, et memoriam suam pascentes rebus non solum inutilibus, sed et perniciosis, gaudentes in eis tanquam in dulcibus, sed pestiferis; vident plerumque, ut fit, transire servos Dei, cognoscunt ipso habitu vel vestis vel capitis, vel fronte notos habent, et dicunt apud semetipsos et secum: O miseros istos, quid perdunt! Fratres, rogemus Dominum pro benevolentia ipsorum, quia bonum illud putant. Bene nobis volunt: sed qui diligit iniquitatem, odit animam suam . Si odit animam suam, quomodo amabit animam meam? Tamen ipsa perversa et inani et vana benevolentia, si benevolentia dicenda est, dolent nos perdere quod amant; oremus ne perdant quod amamus. Videte qualem Ierusalem exhortetur ad laudem, vel potius praesentiat laudaturam. Non enim illius civitatis laudes, tunc cum videbimus et amabimus et laudabimus, voce prophetica exhortandae et excitandae sunt: sed propterea modo dicunt hoc Prophetae, ut potent , quantum possunt in hac carne constituti, futura gaudia beatorum, et eructantes in aures nostras, excitent amorem illius civitatis. Ferveamus desiderio, non simus spiritu pigri.