monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 9
Sed videte qualem Ierusalem dicit laudaturam Deum, et unde laudaturam: perfectione quadam beatitudinis. Collauda, inquit, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Et quasi diceret, Unde secura laudabo? Quoniam confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum. Attendite, fratres mei. Confirmavit, inquit, vectes portarum tuarum. Vectium confirmatio non est portarum apertarum, sed clausarum: unde plerique codices habent, Confirmavit seras portarum tuarum. Attendat Charitas vestra. Conclusam Ierusalem dicit laudare Dominum. Collauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Collaudamus modo, laudamus modo, sed inter scandala. Multi quos nolumus, intrant; multi, etsi nolumus, exeunt; ideo crebrescunt scandala: Et quoniam abundavit iniquitas, ait Veritas, refrigescit charitas multorum : propter intrantes, quos diiudicare non possumus; et exeuntes, quos tenere non possumus. Quare hoc? Quia nondum perfectio, nondum illa beatitudo. Quare hoc? Quia adhuc area, nondum horreum. Tunc ergo quid, nisi ut non timeas tale aliquid futurum? Collauda enim, Ierusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion; quoniam confirmavit vectes portarum tuarum. Confirmavit. Non dixit, Apposuit, tantum: Confirmavit vectes portarum tuarum. Nemo exeat, nemo intret. Nemo exeat, gaudemus: Nemo intret, timemus. Nec hoc timeas; cum intraveris, dicetur; tantummodo esto in numero virginum quae portarunt oleum secum.