monumenta.ch > Hieronymus > csg42.140 > sectio 25 > bsbClm6396.265 > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 14
Benedixit filios tuos in te. Non vagantur foris, non peregrinantur; intus gaudent, intus laudant, intus benedicuntur ; intus non parturiunt, quia iam neminem pariunt. Filii sunt, sancti sunt: isti filii sancti iam laudantes et gaudentes, parturiti et parti sunt matre charitate, inclusi sunt colligente charitate. Audi charitatem parturientem illos: qua praeditus Paulus apostolus, non solum paternum, sed et maternum cor gerens in filios, Filii mei, inquit, quos iterum parturio . Cum Paulus eos parturiebat, charitas parturiebat: cum charitas eos parturiebat, Dei Spiritus parturiebat; charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis . Ergo colligat quos parturivit et peperit. Modo iam intus filii sunt, securi sunt: volarunt de nido timoris, volarunt in coelestia, volarunt in aeterna; iam nihil metuunt temporale.