monumenta.ch > Augustinus > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 15
Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem. Quomodo exsultastis omnes ? Hanc amate, fratres mei. Multum delectamur, quando clamat de cordibus vestris pacis dilectio. Quomodo vos delectavit? Nihil dixeram, nihil exposueram; versum pronuntiavi, et exclamastis. Quid de vobis clamavit? Dilectio pacis. Quid ostendi oculis vestris? Unde clamatis, si non amatis? unde amatis, si non videtis? Invisibilis est pax. Quis est oculus quo visa est, ut amaretur? Neque enim acclamaretur, nisi amaretur. Haec sunt spectacula quae exhibet Deus rerum invisibilium. Quanta pulchritudine intellectus pacis corda vestra percussit? Quid iam ego loquar de pace, aut de laude pacis? Praevenit omnia verba mea vester affectus: non impleo ; non possum, infirmus sum. Differamus omnes laudes pacis ad illam patriam pacis. Ibi eam plenius laudabimus, ubi eam plenius habebimus. Inchoatam in nobis si sic amamus, perfectam quomodo laudabimus? Ecce hoc dico, o filii dilecti , o filii regni, o cives Ierusalem, quoniam in Ierusalem visio pacis est; et omnes qui amant pacem, benedicuntur in ea, et ipsi intrant cum clauduntur portae, et firmantur vectes. Hanc quam nominatam sic amatis et diligitis, ipsam sectamini, ipsam desiderate; ipsam in domo, ipsam in negotio, ipsam in uxoribus, ipsam in filiis, ipsam in servis, ipsam in amicis, ipsam in inimicis diligite.