monumenta.ch > Augustinus > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 17
Torquebatur quidam dives apud inferos, desideravit aquae stillam de digito contempti ante ianuam suam pauperis, quoniam urebatur in flammis. Et cum ei non daretur, quia iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam; cum ergo ei non daretur, dixit ad Abraham: Pater Abraham, mitte Lazarum. Habeo ibi quinque fratres; annuntiet eis quae hic patior, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Et quid illi Abraham? Habent illic Moysen et Prophetas. Et ille: Non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis resurrexerit, credent. Et Abraham: Si Moysen, inquit, et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent . De quibus dixit, Habent ibi Moysen et Prophetas? De his utique qui adhuc vivebant, quibus adhuc tempus correctionis largum erat, qui nondum venerant in loca illa tormentorum. Habent ibi, inquit, quos audiant, Moysen et Prophetas. Non credunt his, sed si quis a mortuis resurrexerit, credent. Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent. Sententia Abrahae est. Abrahae sententia ubi, et unde? De quodam excelso loco, et pleno quietis et felicitatis, quem vidit ille, qui cruciabatur in flamma, levatis oculis suis; quando in eius gremio, id est in eius secreto, vidit pauperem feliciter exsultantem: inde prolata est ista sententia. Vide de quo tribunali. Ibi enim habitat Deus, quia in sanctis habitat Deus. Unde optat Apostolus et dicit, Dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum : et latroni illi dicitur, Hodie mecum eris in paradiso . Ergo Dominus cum Abraham et in Abraham manens dixit istam sententiam: Habent ibi Moysen et Prophetas; si illos non audiunt, neque si aliquis a mortuis resurrexerit, credent ei. O haeretici, habetis hic Moysen et Prophetas: adhuc vivitis, adhuc potestis audire, adhuc licet corrigi, animositatem frenare; veritatem tenere ad huc conceditur: disceptate vobiscum utrum audiendus sit Moyses et Prophetae, qui fidei suae testimonia tanta exhibuerunt; cum videamus sic currere res humanas, ut ab ipsis praedictae sunt. Quid dubitatis adhuc credere Moysi et Prophetis? quid dubitatis audire? An forte quaeritis resurgentem a mortuis, utrum et ipse vobis dicat de Ecclesia sua? Quaesivit hoc dives apud inferos, aliquem mitti ex mortuis ad fratres suos: reprehensus est quia hoc quaesivit; sufficere debuerunt fratribus eius Moyses et Prophetae. Ad hoc ille frustra quaesivit, ut vos iam exemplo admoniti, ne frustra et sero quaerentes, sicut ille torqueamini. Audiatis Moysen et Prophetas. Quid dixit Moyses? In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quid dixerunt Prophetae? Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Adhuc mihi dicturus es: Surgat aliquis ex mortuis; ego non credo, nisi aliquis inde venerit, et dixerit? O Domine, gratias misericordiae tuae: voluisti mori, ut aliquis ab inferis surgeret; et ipse aliquis, non quicumque, sed Veritas surrexit ab inferis. Qui verum de inferis diceret, etsi ad inferos non veniret; tamen propter voces imperitorum malorum, ecce ipse mortuus est, ecce resurrexit ab inferis. Quid dicis, haeretice? quid dicis? Modo te audiam, finitae sunt omnes excusationes tuae; etsi verba diceres divitis apud inferos constituti, surrexit a mortuis Christus: dignaris vel ipsum audire? Ecce quod forte similis diviti mortuo vivus desiderabas, surrexit ab inferis : non pater tuus, non avus tuus, non illi surrexerunt qui nescio quos nomine traditionis infamaverunt. Sed ecce non infamaverunt, verum dixerunt; vis nosse quam nihil ad me? Audiamus simul quid dixerit qui surrexit ab inferis. Quid pluribus immorer? Audiamus, iam aperiatur Evangelium, legatur quod factum est tanquam fiat: ponantur ante oculos nostros gesta praeterita, propter cavenda futura. Ecce Christus surgens a mortuis, ostendit se discipulis suis. Nuptiae ipsius; ipse sponsus, Ecclesia sponsa. Ecce sponsus qui dicebatur mortuus, absumptus, finitus; ecce integer resurrexit, ecce ostenditur oculis discipulorum, ecce praebetur contrectantibus manibus, ecce tetigerunt cicatrices, quae desperatae sunt vulnera . Exhibuit se oculis eorum videndum, manibus contrectandum: putant spiritum esse; desperaverunt enim de salute sua. Exhortatur eos, confirmat in fide: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Tangunt, gaudent, trepidant. Et cum adhuc trepidarent prae gaudio; sic habes scriptum. Etsi certa sunt, quae multum laeta sunt vix creduntur. Dubitatio quaedam veluti tardius credentis, condit voluntatem tenentis . Necesse est ut plus homo gaudeat, cum venerit quod desperaverat. Nam ad ipsum gaudium condiendum et augendum, noluit se statim cognosci. Tenuit visus discipulorum suorum, illorum duorum quos invenit in via colloquentes iam in desperatione, et dicentes: Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Putaverant hoc, iam non putabant. Iam spes cum eis non erat, et Christus cum eis erat: sed qui se reddidit, et spem reduxit. Postea ergo dixit, posteaquam eum illi in panis fractione cognoverunt, et obtulit se aliis discipulis suis, cum putarent spiritum esse, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum adhuc prae gaudio trepidarent: Habetis hic, ait, quod manducetur? Accepit, benedixit, manducavit, et dedit eis. Expressa est veritas corporis, ablata est omnis suspicio falsitatis. Quid deinde? Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me? Et quia illi credebant Moysi et Prophetis: verum enim erat quod dixit Abraham, Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent: quia ergo credebant Moysi et Prophetis, et non erant de ipsis quos reprehendit Abraham, audierunt quod ait Dominus, Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me? Ecce qui crediderunt Moysi et Prophetis, videte quemadmodum ex ipsorum testimonio credunt ei qui surrexit a mortuis: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et a mortuis resurgere tertia die.