monumenta.ch > Augustinus > sectio 19

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 19
Lege Actus Apostolorum, si forte mentior, quomodo ibi erant congregati discipuli, cum veniret Spiritus sanctus; ut ostendatur tibi quod dixit Dominus, Incipientibus ab Ierusalem; quomodo linguis omnium locuti sunt in quos venit Spiritus sanctus . Quare non vis loqui omnium linguis? Ecce ibi omnes linguae sonuerunt. Quare modo cui datur Spiritus sanctus, non loquitur omnium linguis? Hoc enim tunc erat indicium venientis in homines Spiritus sancti, ut linguis omnium loquerentur. Modo quid dicturus es, haeretice? quia non datur Spiritus sanctus? Non dico, Ubi ? Datur, an non datur? Si non datur; quid est quod agitis, loquendo, baptizando, benedicendo? Quid est quod agitis? Inania celebratis. Ergo datur. Si datur; quare linguis omnium non loquuntur quibus datur? Numquid defecit donum Dei, aut minor est fructus? Creverunt zizania, sed et triticum: Sinite utraque crescere usque ad messem . Non dixit, Crescant zizania, decrescat frumentum; utrumque crevit. Quare non apparet modo Spiritus sanctus in linguis omnibus? Imo vero apparet in linguis omnibus: tunc enim nondum erat Ecclesia per terrarum orbem diffusa, ut membra Christi in omnibus gentibus loquerentur. Tunc implebatur in uno, quod praenuntiabatur in omnibus. Iam totum corpus Christi loquitur omnium linguis: et quibus nondum loquitur, loquetur. Crescet enim Ecclesia, donec occupet omnes linguas. Quod vos deseruistis, quousque crevit! Tenete nobiscum quousque accessit, ut nobiscum perveniatis ad quae nondum accessit. Loquor omnium linguis, audeo tibi dicere. In corpore Christi sum, in Ecclesia Christi sum: si corpus Christi iam omnium linguis loquitur, et ego in omnibus linguis sum; mea est graeca, mea est syra, mea est hebraea, mea est omnium gentium, quia in unitate sum omnium gentium.