monumenta.ch > Augustinus > sectio 24

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 24
Iam si praedestinati sunt, vocandi sunt. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit . Iam quomodo vocantur ex languore corporis illius, ut sani fiant? quomodo vocantur? Audi Evangelium: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam . Incipit ergo iam praedestinatione nivis illius cognoscere torporem suum, accusare peccatum suum; incipit vocatione venire ad poenitentiam. Merito ergo qui dat nivem velut lanam, propter confectum tunicae futurae; etiam propter vocationem in poenitentiam, nebulam velut cinerem spargit. Nebulam, inquit, velut cinerem spargit: quis? Qui dat nivem sicut lanam. Quos enim praedestinavit, vocat in poenitentiam; quia quos praedestinavit, illos et vocavit. Cinis autem ad poenitentiam pertinet. Audi vocantem ad poenitentiam, cum exprobravit quibusdam civitatibus, dicens: Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida; quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim, inquit, in cilicio et cinere poenitentiam egissent . Ergo nebulam velut cinerem spargit. Quid est, Nebulam velut cinerem spargit? Cum vocatur quisque ad intelligendum Deum, et dicitur illi, Cape veritatem, incipit velle capere veritatem, non sufficit, videt se quamdam caliginem pati, quam antea non videbat. Ad hoc est ergo illa nebula, ut noveris nescire te, et noveris quid scire oporteat, et videas te invalidum ad illud sciendum quod oportet sciri. Nam si in ista nebula iam ante praesumpseris scire, audies ab Apostolo: Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire . Ergo nondum comprehendisti, adhuc nebulam pateris. Sed non te deseruit qui accendit tibi lucernam carnis suae. Non erras in nebula; fide sequere. Sed quia conaris videre, et non potes, poeniteat te peccatorum; quia nebula velut cinis sparsa est. Iam te poeniteat contumacem te fuisse adversus Deum; iam te poeniteat secutum te fuisse vias tuas malas. Pervenisti in istam difficultatem illius beatae visionis; et erit tibi salubris nebula quam sicut cinerem spargit Deus. Tu ipse es adhuc nebula, sed velut cinis. Adhuc enim poenitentes volulantur in cinere, fratres mei, tanquam similes se contestantes, dicentes Deo suo: Cinis sum. Dixit enim quaedam Scriptura: Despexi meipsum et distabui, et aestimavi me terram et cinerem . Haec est humilitas poenitentis. Quando Abraham loquitur ad Deum suum, et quando vult sibi aperiri incendium Sodomorum: Ego, inquit, terra et cinis sum . Quomodo fuit ista semper humilitas in magnis et sanctis viris? Nebulam ergo velut cinerem spargit: quare? Quia quos praedestinavit, illos et vocavit, qui non venit vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam.