monumenta.ch > Augustinus > sectio 25

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 25
Qui mittit crystallum suum velut frusta panis. Non denuo laborandum est dicere quid sit crystallum. Praelocuti enim sumus, et credo non excidisse Charitati vestrae. Quid est ergo, Mittit crystallum suum velut frusta panis? Quomodo nix illa ipsius, quia praedestinatorum est; quomodo nebula illa ipsius, quia ipsi vocantur ad poenitentiam, qui praedestinati sunt ad salutem: sic est quodammodo crystallum ipsius. Quid est crystallum? Multum obduruit, multum congelavit; non iam sicut nix facile solvi potest. Nix multorum annorum tempore durata et serie saeculorum, crystallum dicitur: et hoc mittit velut frusta panis. Quid hoc sibi vult? Fuerunt nimis duri, non iam nivi, sed crystallo comparandi: et ipsi praedestinati sunt, et vocati; et quidam eorum ita ut pascerent alios, et essent utiles et aliis. Et quid opus est ut numeremus multos forte quos novimus, illum aut illum? Occurrit unicuique cogitanti, ex iis quos novit, quam forte duri et pertinaces et obnitentes adversus veritatem fuerunt, et modo praedicant veritatem: facti sunt frusta panis. Quis ille unus panis? Multi, inquit Apostolus, Unum corpus sumus in Christo : unus panis, unum corpus multi sumus, ipse dicit . Ergo si unus panis totum corpus Christi, membra Christi frusta panis sunt. De quibusdam duris facit membra sua, et utilia ad alios pascendos. Quid imus per multos? Notissimum illum Paulum apostolum intueamur. Nihil nobis isto viro notius, nihil suavius, nihil in Scripturis familiarius est. Et si fuerint qui ex tanta duritia, in quanta ipse fuit, panis fierent ; ipso proposito ad exemplum, omnes occurrant, ut explicetur sensus iste, Mittit crystallum suum sicut frusta panis. Ecce crystallum erat apostolus Paulus, durus, obnitens veritati, clamans adversus Evangelium, tanquam indurans adversus solem. Iste quam durus fuit, crescens in Lege, eruditus ad pedes Gamalielis Legis doctoris ! Non audiebat Moysen et Prophetas Christum praedicantes? Magna duritia! Certe Gentes non audierant Prophetas, non audierant Moysen: frigidi erant, sed crystallum non erant. Ille qui credebat in verbis praedicantibus Christum, et Christo venienti non credebat, nimis obduraverat. Quia ergo crystallum erat, nitidus videbatur et candidus; sed durus et nimium gelidus. Quomodo nitidus et candidus? Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem Pharisaeus. Vide nitorem crystalli. Audi duritiam crystalli: Secundum aemulationem persequens Ecclesiam Christi . Inter lapidatores sancti Stephani martyris, ibi erat iste durus, et forte caeteris durior: omnium enim lapidantium vestimenta servabat, ut omnium manibus lapidaret .