monumenta.ch > Augustinus > sectio 26

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 26
Ergo videmus nivem, nebulam, crystallum: bonum est ut ille spiret, et solvat. Si enim ille non spiraverit, si non ipse duritiam glaciei huius dissolverit, In faciem frigoris eius quis subsistet? In faciem frigoris eius, cuius? Dei. Unde est eius frigus? Ecce deserit peccatorem, ecce non vocat, ecce non aperit sensum, ecce non infundit gratiam: solvatur homo, si potest, glacie stultitiae. Non potest . Quare non potest? In faciem frigoris eius quis subsistet? Vide ergo congelascentem illum, et dicentem: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Ecce frigesco, ecce congelasco; quo calore solvar, ut curram? Quis me liberabit de corpore mortis huius? In faciem frigoris eius quis subsistet? Et quis seipsum liberabit, si ille deseruerit? Et quis liberat? Gratia Dei, per Iesum Christum Dominum nostrum . Audi et hic gratiam Dei: Qui mittit crystallum suum sicut frusta panis: in faciem frigoris eius quis subsistet? Ergo desperatio est? Absit. Sequitur enim: Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Non ergo desperet nix, non desperet nebula, non desperet crystallum. De nive namque tanquam de lana, conficitur tunica. Nebula illa in poenitentia salutem invenit; quia quos praedestinavit, illos et vocavit. Sed licet sint inter praedestinatos durissimi, et multo quasi tempore congelaverint, et crystallum facti fuerint; non erunt duri misericordiae Dei. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Quid est, tabefaciet? Ne forte in malo intelligatis tabefaciet; liquefaciet, dissolvet. Duri sunt enim per superbiam. Merito et superbia stupor dicitur; quidquid enim stupidum est, frigidum est. Rigorem passi homines quotidie dicunt, Obstupui. Ergo superbia stupor est. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Et revera cumuli nivis cum calefiunt , deliquescunt in humilitate. Quomodo ergo quasi montem nivis erigit stupor, sic stultos erigit superbia. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea. Ecce venit illud crystallum Saulus post caedem et lapidationem Stephani, duritia quadam stupidus in Christum, petiit litteras a sacerdotibus, ut undique exhibeat Christianos, anhelans caedes. Durus est iste et gelidus contra ignem Dei. Sed quanquam esset durus, quanquam gelidus, ecce ille qui emittet verbum suum, et tabefaciet ea, clamavit de coelo fervidus, Saule, Saule, quid me persequeris ? Una illa voce, tanta illa duritia crystalli resoluta est. Emittet ergo verbum suum, et tabefaciet ea. Non desperetur de crystallo; quanto minus de nive, vel de nebula? De ipso crystallo non desperetur. Audi vocem quamdam crystalli: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus. Sed quare solvit crystallum Deus? Ne de se nix ipsa desperet. Ait enim, Ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam . Clamat ergo Deus ad gentes: Solvi crystallum, venite nives. Emittet verbum suum, et tabefaciet ea; spirabit spiritus eius, et fluent aquae. Ecce crystallum et nives resolvuntur, eunt in aquas; qui sitiunt, veniant et bibant. Saulus durus ut crystallum, Stephanum est persecutus ad mortem; Paulus iam in aqua viva gentes vocat ad fontem. Spirabit spiritus eius, et fluent aquae. Spiritus fervens: unde dictum est in alio psalmo, Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro . Captiva enim Ierusalem tanquam congelaverat in Babylonia: flat auster, solvitur rigor captivitatis, et currit in Deum fervor charitatis. Spirabit spiritus eius, et fluent aquae. Fiet in eos fons aquae salientis in vitam aeternam .