monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.197 > sluMscr.Dresd.A.145.b.151 > Content bsbClm14477 > csg871.162 > sectio 4 > csg48.339 > uwbM.p.th.f.69.21 > bsbClm9675.376 > olb329.55 > sectio 27
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 147, 27
Annuntians verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel. Quas iustitias? quae iudicia? Quia et quidquid hic humanum genus ante perpessum est, cum esset nix, et nebula, et crystallum, merito perpessum est superbiae et elationis in Deum. Recurramus ad originem casus nostri, et videamus quia verissime in psalmo cantatur: Priusquam humiliarer, ego deliqui. Sed qui dicit, Priusquam humiliarer, ego deliqui; ipse dicit, Bonum mihi est quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas . Has ergo iustificationes a Deo didicit Iacob, qui fecit ipsum Iacob luctari cum Angelo; in cuius Angeli persona ipse Dominus erat luctatus. Tenuit, vim fecit ut teneret, invaluit ut teneret: fecit se teneri misericordia, non infirmitate. Luctatus ergo Iacob praevaluit, tenuit; et quem videbatur vicisse, rogat ut benedicatur ab eo . Quomodo intelligebat cum quo luctatus fuerat, quem tenuerit? Quare violenter est luctatus, et tenuit? Quia regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud . Ergo quare luctatus? Quia cum labore. Quare vix tenemus quod facile amisimus? Ne facile recipiendo quod amisimus, discamus perdere quod tenemus. Laboret homo ut teneat; tenebit ad firmitatem quod tenuerit post laborem. Ergo haec iudicia sua Deus manifestavit Iacob et Israel. Apertius dicam: id est, quia et iusti qui hic sunt, labores, pericula, molestias, passiones pro merito patiuntur, iusto iudicio Dei. Quia ille solus potest dicere, sine causa hic se passum; quamvis ideo non sine causa, quia propter nos: qui solus potest dicere, Quae non rapui, tunc exsolvebam ; qui solus dicere potuit, Ecce venit princeps huius mundi, et in me nihil inveniet. Et quasi diceretur ei, Quare ergo pateris? sequitur et dicit: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc . Caeteri omnes merito suo, iudicio Dei, et pro iustitia qui patiuntur, non sibi arrogent, quasi passionem innocentiae , qualis in Christo erat. Audi apostolum Petrum: Tempus est, inquit, ut iudicium incipiat a domo Domini. Exhortans martyres et testes Dei, ut omnes minas frementis saeculi patientissime tolerent, ait illis: Tempus est inchoationis iudicii ex domo Dei. Si autem initium a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? et si iustus vix salvus fit, peccator et impius ubi parebunt ? Annuntians verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel.